라틴어 문장 검색

Sequenti die iterum Nortmanni accurrunt ad ipsam turrim ad proelium, fitque gravis pugna usque ad solis occasum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 27:5)
datoque tributo, quia nullus erat qui eis resisteret, iterum per Sequanam Maternam fluvium ingressi Gaziaco sibi castra statuunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 33:6)
Circa autumni vero tempora Odo rex adunato exercitu Parisius venit, ibique castra metati sunt prope civitatem, ne iterum ipsa obsideretur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:1)
Circa autumni vero tempora relicto Noviomo maritima petivere loca ibique toto aestivo tempore morati sunt, indeque iterum moventes iter usque Mosam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:1)
Nortmanni vero, qui huc illucque dispersi erant, adunati in eodem loco iterum sibi sedem firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:7)
Iterum rex alios atque alios missos misit, sed nil profecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:6)
Franci qui in Francia remanserant, ut inimicitias et odium, quod habebant contra Odonem regem, panderent, Remis adunati consilium inierunt adversus eum, ut die purificationis sanctae Mariae in eodem, iterum convenirent loco et quod invicem firmaverant manifestis indiciis demonstrarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:1)
Odo rex iterum rediit in Franciam, Karolus vero cum suis in Burgundiam quo poterant morabantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:13)
Verum post haec hi qui cum Karolo erant, videntes suam paucitatem et nullum tutum habere locum refugii, iterum ad Odonem regem dirigunt, quatinus ad memoriam reduceret, quod senior eorum filius esset sui quondam senioris, et partem aliquam ei ex paterno regno concederet.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:1)
Carolus rex in Reganesburg totum annum peregit, et Saxones iterum a fide dilapsi sunt Christianitatem relinquentes.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 11:2)
Interim autem iterum invaserunt pagani partes Frisiae, et interfecta est de paganis non minima multitudo.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 53:4)
Et iterum predaverunt Dorestatum.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 53:5)
Iterum eodem anno pagani Christianos invaserunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 54:3)
Cui contra veniens predictus Ludewicus, frater illius, iterum intercapere regnum orientale;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 58:7)
Et Ludewicus iterum congregato exercitu litus Rheni possidens.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 58:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION