라틴어 문장 검색

qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini, qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae, qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit Nursia, et Hortinae classes populique Latini, quosque secans infaustum interluit Allia nomen:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 32:3)
Illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas, vel mare per medium fluctu suspensa tumenti ferret iter celeris nec tingueret aequore plantas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 39:2)
Circum hos utrimque phalanges stant densae, strictisque seges mucronibus horret ferrea:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:11)
MeliboeusFortunate senex, ergo tua rura manebunt, et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus limosoque palus obducat pascua iunco!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS34)
Impius haec tam culta novalia miles habebit, barbarus has segetes?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS43)
O tantum libeat mecum tibi sordida rura atque humilis habitare casas, et figere cervos, haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.20)
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae, ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis, tu decus omne tuis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS21)
ergo alacris silvas et cetera rura voluptas Panaque pastoresque tenet, Dryadasque puellas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS36)
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum, astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo duceret apricis in collibus uva colorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS37)
Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo sit pecori, apibus quanta experientia parcis, hinc canere incipiam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:1)
Illa seges demum votis respondet avari agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:2)
Hic segetes, illic veniunt felicius uvae, arborei fetus alibi, atque iniussa virescunt gramina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:5)
Urit enim lini campum seges, urit avenae, urunt Lethaeo perfusa papavera somno:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:3)
Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, luxuriem segetum tenera depascit in herba, cum primum sulcos aequant sata.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:16)
intereunt segetes, subit aspera silva, lappaeque tribolique, interque nitentia culta infelix lolium et steriles dominantur avenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION