라틴어 문장 검색

non possum reticere, deae, qua me Allius in re iuverit aut quantis iuverit officiis, ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas illius hoc caeca nocte tegat studium:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b1)
nam te omnia saecla noscent et qui sis fama loquetur anus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 78b3)
Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem quam coepta est nonamque edita post hiemem, milia cum interea quingenta Hortensius uno Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas, Zmyrnam cana diu saecula pervolvent.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 951)
et, ceu Titan preoptatus exoriens, nova spes Latio seculi melioris effulsit. 6.
(단테 알리기에리, Epistolae 46:5)
Audiat, ex quo iubet, Romanorum pia et serena Maiestas, quoniam tempore missionis presentium coniunx predilectus et ego, Dei dono, vigebamus incolumes, liberorum sospitate gaudentes, tanto solito letiores quanto signa resurgentis Imperii meliora iam secula promittebant.
(단테 알리기에리, Epistolae 70:3)
et ut Vasconum obprobrium qui tam dira cupidine conflagrantes Latinorum gloriam sibi usurpare contendunt, per secula cuncta futura sit posteris in exemplum.
(단테 알리기에리, Epistolae 83:3)
Cum Ecclesia vero sunt veneranda illa concilia principalia quibus Cristum interfuisse nemo fidelis dubitat, cum habeamus ipsum dixisse discipulis ascensurum in celum "Ecce ego vobiscum sum in omnibus diebus usque ad consummationem seculi", ut Matheus testatur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:25)
Utcunque erit, juvabit tamen famam viri, omnium saeculorum facile principis, pro virili parte me ipsum consecrasse, factaque ejus pulcherrima memoriae tradidisse Latina immortalitate donata.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.3)
O omnibus inaudita res saeculis!
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 8:7)
Ille inter minaces saeculi fluctus in tuto insulae, hoc est ecclesiae gremio, sedens ad exemplum Iohannis librum forte iam devorat, ego in scelerum meorum sepulchro iacens et peccatorum vinculis conligatus dominicum de cvangelio expecto clamorem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:5)
una quoque suspiciendas cunctis sorores, quae sexum vicere cum saeculo, quae oleo ad lampadas largiter preparato sponsi opperiuntur adventum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:2)
Hereditatem expectas saeculi, coheres Christi?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:5)
Quid agis, frater, in saeculo, qui maior es mundo?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:5)
"Non sunt condignae passiones huius saeculi ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:26)
Delicatus es, carissime, si et hic vis gaudere cum saeculo et postea regnare cum Christo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION