라틴어 문장 검색

Sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:3)
Sed in eiusmodi enim, si utique, inrisui iudicandum est, non gladiis et ignibus et crucibus et bestiis, de qua iniquitate saevitiae non modo caecum hoc vulgus exsultat et insultat, sed et quidam vestrum, quibus favor vulgi de iniquitate captatur, gloriantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 4:1)
cum Aegypto et Aethiopiae exitium comminatur, utique in omnem gentem peccatricem praeiudicat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:12)
Si saevitiam, si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphitheatrum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:2)
Aspice impudicitiam deiectam a castitate, perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia adumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 2:4)
Cumque tempore non pauco frater praefatus tali incommodo laboraret, neque inminens oculo exitium humana manus curare ualeret, quin per dies augesceret, contigit eum subito diuinae pietatis gratia per sanctissimi patris Cudbercti reliquias sanari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII].7)
adeo ut, cessante per omnia saeuitia tempestatis, secundi nos uenti ad terram usque per plana maris terga comitarentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I. 1:4)
Venit in exitium callida lena meum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 525)
Quid tibi saevitiae mecum est?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 62)
nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 538:1)
eadem in militia saevitia Appi quae domi esse, liberior quod sine tribuniciis vinculis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 641:3)
et natura Quinctius erat lenior, et saevitia infelix collegae quo is magis gauderet ingenio suo effecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 660:2)
quorum causa atque initium traditur ex certamine factionum ortum, quae fuerunt eruntque pluribus populis exitio quam bella externa, quam fames morbive, quaeque alia in deum iras velut ultima publicorum malorum vertunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 96:2)
concursumque in muros est et matronarum, quas ex domo conciverat publicus pavor, obsecrationes in templis factae, precibusque ab dis petitum, ut exitium ab urbis tectis templisque ac moenibus Romanis arcerent Veiosque eum averterent terrorem, si sacra renovata rite, si procurata prodigia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 212:2)
digredientibus qui spem omnem atque opem secum ferebant ab iis qui captae urbis non superesse statuerant exitio cum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos nunc illos sequentium rogitantiumque viros natosque cui se fato darent, nihil quod humani superesset mali relinquebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 439:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION