라틴어 문장 검색

Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:5)
Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:9)
et qui, proscisso quae suscitat aequore terga, rursus in obliquum verso perrumpit aratro, exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:10)
illa cadens raucum per levia murmur saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:15)
Ante Iovem nulli subigebant arva coloni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:3)
tum laqueis captare feras et fallere visco inventum et magnos canibus circumdare saltus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:10)
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo segnisque horreret in arvis carduus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:15)
non ullus aratro dignus honos, squalent abductis arva colonis et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:18)
Hactenus arvorum cultus et sidera caeli, nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:1)
Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo quadrifidasque sudes et acuto robore vallos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:8)
Nunc locus arvorum ingeniis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:1)
Sin armenta magis studium vitulosque tueri aut ovium fetum aut urentis culta capellas, saltus et saturi petito longinqua Tarenti et qualem infelix amisit Mantua campum, pascentem niveos herboso flumine cycnos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:8)
Optima putri arva solo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:2)
parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris laxant arva sinus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:8)
ver illud erat, ver magnus agebat orbis et hibernis parcebant flatibus Euri, cum primae lucem pecudes hausere virumque terrea progenies duris caput extulit arvis, inmissaeque ferae silvis et sidera caelo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION