라틴어 문장 검색

Quae praesagire protinus licet, si continua vigilia est, si spiritus difficultas, si lingua arida est, si sitis vehemens, si venter imus tumet, si vulnus hiat, si transfluens urina id non rodit, si ante tertium diem quaedam livida excedunt, si is aut nihil, aut tarde respondet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 33:5)
praeter haec, si orae vulneris aridae sunt, si dolent inguina, si febris non desinit, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 1:3)
Ex quibus, si qua erunt arida, per scriptorium calamum inspirabuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 3:6)
Nam necesse est aridum sit id, quod vitiatum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 2:3)
tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec siccum os ex toto fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 4:5)
si pervium invenit, altius descendens inter os et membranam, nihil oppositum invenit, educiturque siccum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 6:1)
aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 1:8)
imponendaque super arida linamenta sunt, et medicamenta non pinguia;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur. 2:3)
hic mitis amomi, hic casiae matura seges, Panchaeaque turgent cinnama, nec sicco frondescunt vimina costo tardaque sudanti prorepunt balsama rivo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:53)
qualis sitientibus arvis arida ieiunae seges interlucet aristae vel qualis gelidis pluma labente pruinis arboris inmoritur trunco brumalis hirundo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:73)
qualis venit arida socrus longinquam visura nurum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:161)
mater Cytherea parensque flet Mavors sanctaeque memor Tritonia Vestae, nec Cybele sicco nec stabat lumine Iuno.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:80)
quod Nilus et Atlas dissidet, occiduis quod Gadibus arida Barce quodque Paraetonio secedit litore Tingi, hoc sibi transcripsit proprium.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:101)
Dum crystalla puer contingere lubrica gaudet et gelidum tenero pollice versat onus, vidit perspicuo deprensas marmore lymphas, dura quibus solis parcere novit hiems, et siccum relegens labris sitientibus orbem inrita quaesitis oscula fixit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVIII)1)
iam mihi barbaricos sitientia pila cruores sponte volant ultroque manus mucrone furenti ducitur et siccum gladium vagina recusat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:134)

SEARCH

MENU NAVIGATION