라틴어 문장 검색

adeoque rebus accommodanda compositio, ut asperis asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum dicente aeque audientem inhorrescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 383:2)
at in iisdem siccum et sollicitum et contractum dicendi propositum adfectatione ipsa severitatis invisum est, quando etiam morum senilis auctoritas immatura in adolescentibus creditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 33:2)
nam ut aqua piscibus, ut sicca terrenis, circumfusus nobis spiritus volucribus convenit, ita certe facilius esse oportebat secundum naturam quam contra eam vivere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 260:1)
Hoc multo fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperatius, non excerpere se nec insigniri nec misceri omnibus et eadem, sed non eodem modo, facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 4:1)
Quid cum sudatoriis, in quae siccus vapor corpora exhausurus includitur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 6:6)
Itaque et vultum adducet ad tristia et inhorrescet ad subita et caligabit, si vastam altitudinem in crepidine eius constitutus despexerit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 4:3)
Deinde cum represso sanguine sicci vulneris dolor cresceret et crus suspensum equo paulatim optorpuisset, coactus " Omnes," inquit, " iurant esse me Iovis filium, sed vulnus hoc hominem esse me clamat."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 12:2)
Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 1:5)
animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 6:3)
Nondum in sicco, iam in portu sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 10:3)
Panis deinde siccus et sine mensa prandium, post quod non sunt lavandae manus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 6:1)
Si ille sanus est, si compositus, gravis, temperans, ingenium quoque siccum ac sobrium est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 3:2)
in sicco quoque parum fortiter stamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 6:3)
Acerba fatu poscis, infaustum iubes miscere laeto nuntium, refugit loqui mens aegra tantis atque inhorrescit malis.
(세네카, 아가멤논 9:3)
beneficium est donare regiones, per quas magna flumina et navigabilia decurrant, beneficium est arentibus siti et vix spiritum per siccas fauces ducentibus monstrare fontem.
(세네카, 행복론, Liber III 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION