라틴어 문장 검색

"summa quies nil velle super quam postulet usus debitus, ut simplex alimonia, vestis et una infirmos tegat ac recreet mediocriter artus expletumque modum naturae non trahat extra, ingressurus iter peram ne tollito, neve de tunicae alterius gestamine providus ito, nec te sollicitet res crastina, ne cibus alvo defuerit:"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1170)
"nunc minor, aut maior, modo duplex et modo simplex, cum placet, aerius et de phantasmate visus, aut innata anima est quoties volo ludere numen;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1203)
fervent bella horrida, fervent ossibus inclusa, fremit et discordibus armis non simplex natura hominis;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1258)
Duplex quae ex argumento facta est simplici.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 04)
Pergin istuc prius diiudicare quam scis quid veri siet?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 219)
Ita comparatam esse hominum naturam omnium, Aliena ut melius videant et diiudicent Quam sua?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 1141)
tu diiudica.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 291)
donec longa dies, perfecto temporis orbe, concretam exemit labem, purumque relinquit aetherium sensum atque aura simplicis ignem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:11)
Nec modus inserere atque oculos inponere simplex.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 5:1)
Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis omnibus acta sitis miseros adduxerat artus, rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se ossa minutatim morbo collapsa trahebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:2)
frondibus et victu pascuntur simplicis herbae, pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:4)
cui flavam religas comam simplex munditiis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 52)
simplici myrto nihil adlabores sedulus curo:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 382)
expedit matris cineres opertos fallere et toto taciturna noctis signa cum caelo gelidaque divos morte carentis ridet hoc, inquam, Venus ipsa, rident simplices Nymphae, ferus et Cupido semper ardentis acuens sagittas cote cruenta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 83)
non aliter tamen dimovit obstantis propinquos et populum reditus morantem quam si clientum longa negotia diiudicata lite relinqueret tendens Venafranos in agros aut Lacedaemonium Tarentum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 516)

SEARCH

MENU NAVIGATION