라틴어 문장 검색

"Hunc, quamquam genuina licentia procacem, verbis quoque insuper stimulat et perducit ad illam civitatem et Psychen - hoc enim nomine puella nuncupabatur - coram ostendit et tota illa perlata de formositatis aemulatione fabula, gemens ac fremens indignatione Per ego te inquit Maternae caritatis foedera deprecor, per tuae sagittae dulcia vulnera, per flammae istius mellitas uredines, vindictam tuae parenti sed plenam tribue et in pulchritudinem contumacem severitervindica, idque unum et prae omnibus unicum volens effice virgo ista amore flagrantissimo teneatur hominis extremi, quem et dignitatis et patrimonii simul ei incolumitatis ipsius Fortuna damnavit, tamque infimi ut per totum orbem non inveniat miseriae suae comparem."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:25)
"Annuit et ex arbitrio mariti se facturam spopondit, sed eo simul cum nocte dilapso diem totum lacrimis ac plangoribus misella consumit, se nunc maxime prorsus perisse iterans, quae beati carceris custodia saepta et humanae conversationis colloquio viduata nec sororibus quidem suis de se maerentibus opem salutarem ferre ac ne videre eas quidem omnino posset;"
(아풀레이우스, 변신, 5권36)
"et simul dicens libellum ei porrigit, ubi Psyches nomen continebatur et cetera."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:49)
"Psyche, tantis aerumnis exercita, neque tua miserrima morte meas sanctas aquas polluas nec vero istud horae contra formidabiles oves feras aditum, quoad de solis flagrantia mutuatae calorem truci rabie solent efferri cornuque acuto et fronte saxea et nonnunquam venenatis morsibus in exitium saevire mortalium Sed dum meridies solis sedaverit vaporem et pecua spiritus fluvialis serenitate conquieverint, poteris sub illa procerissima platano, quae mecum simul unum fluentum bibit, latenter abscondere."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:93)
"Inibi spiraculum Ditis, et per portas hiantes monstratur iter invium cui te limine transmeato simul commiseris, iam canale directo perges ad ipsam Orci regiam."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:136)
. Ego simul voluntariae fugae voto et liberandae virginis studio, sed et plagarum suasu, quae mel saepicule commonebant, equestri celeritate quadripedi cursu solum replaudens virgini delicatas voculas adhinnire temptabam.
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:1)
"Simul namque primum sonum ianuae matrona percepit, procurrens in cubiculum clamoribus inquietis cuncta miscuit, milites suosque famulos nominatim, sed et omnem viciniam suppetiatum convocans, nisi quod pavore cunctorum, qui sibi quisque metuentes delia, tescebant, effectum est, ut impune discederemus."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:17)
Quae quidem simul viderat illum iuvenem, fornicisque et lenonis audierat mentionem, coepit risu laetissimo gestire, ut mihi merito subiret vituperatio totius sexus, eum viderem puellam, proci iuvenis amore nuptiarumque castarum desiderio simulato, lupanaris spurci sordidique subito delectari nomine;
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:3)
"Supplicatum Marti comiti pergimus et puellam simul vendituri et socios indagaturi?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:8)
Quam simul accessimus, tota civitas ad votivum conspectum effunditur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:1)
Quam simul conspexi, pavidus et repentina facie conterritus totum corporis pondus in postremos poplites recello, arduaque cervice sublimiter elevata, lorum, quo tenebar, rumpo, meque protinus pernici fugae committo, perque prona, non tantum pedibus verum etiam toto proiecto corpore propere devolutus immitto me campis subpatentibus, ex summo studio fugiens immanem ursam ursaque peiorem illum puerum.
(아풀레이우스, 변신, 7권 22:4)
"Quae quidem simul percepit tale nuntium quale non audiet aliud, amens et vecordia percita cursuque bacchata furibundo per plateas populosas et arva rurestria fertur, insana voce casum mariti quiritans:"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:41)
Villae vero, quam tunc forte praeteribamus, coloni, multitudinem nostram latrones rati, satis agentes rerum suarum eximieque trepidi canes rabidos et immanes et quibusvis lupis et ursis saeviores, quos ad tutelae praesidia curiose fuerant alumnati, iubilationibus solitis et cuiuscemodi vocibus nobis inhortantur, qui praeter genuinam ferocitatem tumultu suorum exasperati contra nos ruunt, et undique laterum circumfusi passim insiliunt ac sine ullo dilectu iumenta simul et homines lacerant diuque grassati plerosque prosternunt.
(아풀레이우스, 변신, 8권 5:1)
Quae simul dulcem ac mellitum corporis nidorem persentiscunt, parvis quidem sed numerosis et continuis morsiunculis penitus inhaerentes, per longi temporis cruciatum ita, carnibus atque ipsis visceribus adesis, homine consumpto membra nudarunt, ut ossa tantum viduata pulpis nitore nimio candentia funestae cohaererent arbori.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:7)
Hic me simul domi conspexit libenter, appositis largiter cibariis, gaudens alloquitur:
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION