라틴어 문장 검색

et antea propter vos et pro vobis arma sumpta adversus eum simulabant, nunc vos in pace esse cum Philippo prohibent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 321:1)
et est sinus Euboicus, quem Coela vocant, suspectus nautis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 543:2)
regem ipsum suspectum habebant pro eius crudelitate perfidiaque, neque ex iis, quae tum ad tempus faceret, aestimantes graviorem post bellum dominum futurum cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 231:2)
oppidorum paucorum ac vicorum falsas et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 284:1)
Marcellus, provinciae cupidior, pacem simulatam ac fallacem dicendo et rebellaturum si exercitus inde deportatus esset regem, dubios sententiae patres fecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 311:1)
cum adversus tendendo nihil moveret socios, simulando se transire in eorum sententiam omnes in adsensum consilii sui traduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 410:1)
Hannibal non adhibitus est in consilium, propter colloquia cum Villio suspectus regi et in nullo postea honore habitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 208:1)
inde ratio simulatae proditionis composita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 109:1)
Polyxenidas augere simulando errorem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 112:1)
et paulatim illiberali adiectione nunc per cavillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 168:1)
reliquum inde per medios Thraecas dies noctesque, etsi non infestum, tamen suspectum, in Macedoniam pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 512:3)
ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamininus venit, quem suspectum Romanis et receptus post fugam Antiochi Hannibal et bellum adversus Eumenem motum faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 600:1)
ibi cum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis nondum exornatae neque publicis neque privatis locis, alii singulos principum eluderent, iuvenis incautus et amore nominis Romani et certamine adversus fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 50:2)
simulatis lacrimis in alterius perniciem veras meas lacrimas suspectas tibi fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 138:2)
iam illud quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione vitae meae, ut et hoc quod iam quale sit scies suspectum alio vitae nostrae tenore faceret, et illam vanam criminationem spei voluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 141:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION