라틴어 문장 검색

notitiamque eam brevi apud regem liberaliter dextereque obeundo officia in familiaris amicitiae adduxerat iura, ut publicis pariter ac privatis consiliis bello domique interesset et per omnia expertus postremo tutor etiam liberis regis testamento institueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 370:1)
utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam averterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 394:2)
eum iura redditurum obiturumque alia regis munia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 426:10)
apud milites vero obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo, tanta caritate esse ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 549:1)
Lucretius consul, qui magno natu non sufficientibus iam viribus ad consularia munera obeunda intra paucos dies moritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 81:2)
totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse ni omnibus consulatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 310:2)
qualicumque urbis statu manente disciplina militari sisti potuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 489:2)
Consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 703:2)
munus vigiliarum senatores, qui per aetatem ac valetudinem poterant, per se ipsi obibant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 72:1)
si quem similem eius priore anno inter morbum bellumque irati di tribunum dedissent, non potuisse sisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 102:1)
vixque concordia sisti videbatur posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 179:1)
non ita civitatem aegram esse ut consuetis remediis sisti possit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 228:2)
placere itaque patrem arcessiri, interea iuris sui iacturam adsertorem non facere quin ducat puellam sistendamque in adventum eius qui pater dicatur promittat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 481:1)
sunt qui propter adiectum Aequorum Volscorumque bello et Ardeatium defectioni Veiens bellum, quia duo consules obire tot simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos dicant, sine mentione promulgatae legis de consulibus creandis ex plebe, et imperio et insignibus consularibus usos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 75:1)
qui cum magna voce exclamasset ut equites qui salvam rem publicam vellent esse ex equis desilirent, omnium turmarum equitibus velut ad consulis imperium motis, nisi haec inquit, parmata cohors sistit impetum hostium, actum de imperio est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 410:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION