라틴어 문장 검색

Consul a Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam pervenit et cum castra mille passus inde posuisset, per aliquot dies ibi stativa habuit, situm urbis undique aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam animadvertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 575:1)
tuae fide concredidi aurum, in tuo luco et fano est situm.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 27)
immo apud trapezitam situm est illum quem dixi Lyconem, atque ei mandavi, qui anulo meo tabellas obsignatas attulisset, ut daret operam, ut mulierem a lenone cum auro et veste abduceret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3124)
si non sequitur, rapite sublimen foras, facite inter terram atque caelum ut sit <situs>, discindite.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 5, scene 12)
Istic est thensaurus stultis in lingua situs, ut quaestui habeant male loqui melioribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 312)
iam quidem in suo quicque loco nisi erit mihi situm supellectilis, quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 24)
neque ruri neque hic operis quicquam facio, corrumpor situ, ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 142)
Phryges vero, qui campestribus locis sunt habitantes, propter inopiam silvarum egentes materiae eligunt tumulos naturales eosque medios fossura detegentes et itinera perfodientes dilatant spatia, quantum natura loci patitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장15)
campestribus autem fontibus salsae, graves, tepidae, non suaves, nisi quae ex montibus sub terra submanantes erumpunt in medios campos ibique arborum umbris contectae praestant montanorum fontium suavitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장23)
campestribus autem locis contrario non possunt habere copias.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장39)
nam quaecumque sunt, non possunt habere salubritatem, quod solis vehemens impetus propter nullam obstantiam umbrarum eripit exhauriendo fervens ex planitie camporum umorem, et si quae sunt aquae apparentes, ex his, quod est levissimum tenuissimumque et subtili salubritate, aer avocans dissipat in impetum caeli, quaeque gravissimae duraeque et insuaves sunt partes, eae in fontibus campestribus relinquuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장40)
is enim scapos columnarum e lapidicinis cum deportare vellet Ephesi ad Dianae fanum, propter magnitudinem onerum et viarum campestrem mollitudinem non confisus carris, ne rotae devorarentur, sic est conatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장50)
Unde et corpora caelestia quae habent substantias ingenitas, sicut transmutantur secundum situm, sic et generantur secundum situm.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 75:5)
alibi 'situ' vetustate, ut en ego victa situ.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4512)
victa situ senectus temporis longinquitate, ex qua nascitur situs.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4401)

SEARCH

MENU NAVIGATION