라틴어 문장 검색

In omni autem actione suscipienda tria sunt tenenda, primum ut appetitus rationi pareat, quo nihil est ad officia conservanda accommodatius, deinde ut animadvertatur, quanta illa res sit, quam efficere velimus, ut neve maior neve minor cura et opera suscipiatur, quam causa postulet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 181:1)
locum autem actionis opportunitatem temporis esse dicunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:7)
tempus autem actionis opportunum Graece εὐκαιρία Latine appellatur occasio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:8)
Talis est igitur ordo actionum adhibendus, ut, quem ad modum in oratione constanti, sic in vita omnia sint apta inter se et convenientia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:1)
Ut in fidibus aut tibiis, quamvis paulum discrepent, tamen id a sciente animadverti solet, sic videndum est in vita ne forte quid diserepet, vel multo etiam magis, quo maior et melior actionum quam sonorum concentus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 186:3)
illa autem sapientia, quam principem dixi, rerum est divinarum et humanarum scientia, in qua continetur deorum et hominum communitas et societas inter ipsos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:3)
Etenim cognitio contemplatioque naturae manca quodam modo atque inchoata sit, si nulla actio rerum consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:5)
Ea autem actio in hominum commodis tuendis maxime cernitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:6)
pertinet igitur ad societatem generis humani;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:7)
Itaque, nisi ea virtus, quae constat ex hominibus tuendis, id est ex societate generis humani, attingat cognitionem rerum, solivaga cognitio et ieiuna videatur, itemque magnitudo animi remota communitate coniunctioneque humana feritas sit quaedam et immanitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 202:2)
Nec verum est, quod dicitur a quibusdam, propter necessitatem vitae, quod ea, quae natura desideraret, consequi sine aliis atque efficere non possemus, idcirco initam esse cum hominibus communitatem et societatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 203:1)
Ergo omne officium, quod ad coniunctionem hominum et ad societatem tuendam valet, anteponendum est illi officio, quod cognitione et scientia continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 203:5)
Quare hoc quidem effectum sit, in officiis deligendis id genus officiorum excellere, quod teneatur hominum societate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 206:1)
[Etenim cognitionem prudentiamque sequetur considerata actio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 206:2)
Primum enim, ut stante re publica facere solebamus, in agendo plus quam in scribendo operae poneremus, deinde ipsis scriptis non ea, quae nunc, sed actiones nostras mandaremus, ut saepe fecimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION