라틴어 문장 검색

Sed cum mentes hominum miris modis adeo obsessae sint ut ad veros rerum radios excipiendos sincera et polita area prorsus desit, necessitas quaedam incumbit ut etiam huic rei remedium quaerendum esse putemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:11)
sicut speculum inaequale rerum radios ex figura et sectione propria immutat, ita et mentem, cum a rebus per sensum patitur, in notionibus suis expediendis et comminiscendis haud optima fide rerum naturae suam naturam inserere et immiscere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 24:5)
Estque intellectus humanus instar speculi inaequalis ad radios rerum, qui suam naturam naturae rerum immiscet, eamque distorquet et inficit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 84:4)
calorem solis et ignis toto genere differre;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:11)
quae ex fontibus et veris contemplationibus motuum, radiorum, sonorum, texturae, et schematismi corporum, affectuum, et prehensionum intellectualium, novas vires et augmenta illis impertiri potuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:7)
sol enim aeque palatia et cloacas ingreditur, neque tamen polluitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:4)
Atque lucis ipsius radii dispersi, nisi coeant, beneficium suum non impertiuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:7)
1. Lunae et stellarum et cometarum radii non inveniuntur calidi ad tactum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 74:1)
ut fit cum sol sistitur in Leone, et diebus canicularibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 74:4)
et paulo post ortum solis monentur et excitantur a ducibus suis ut festinent descendere, propter periculum (ut videtur) a tenuitate aeris, ne solvat spiritus et suffocet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:12)
et fiat observatio, utrum minuat calorem solis, quemadmodum speculum comburens eundem auget et intendit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 80:3)
Manifestum est enim, quoad radios opticos, prout fabricatur speculum in densitate inaequali respectu medii et laterum, ita apparere simulachra magis diffusa aut magis contracta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 80:4)
Fiat experimentum diligenter, utrum per specula comburentia fortissima et optime fabricata radii lunae possint excipi et colligi in aliquem vel minimum gradum teporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:1)
ita ut radii lunae per speculum comburens incidant et jaciantur in summitatem vitri hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:3)
nisi fuerit aut conclusus, aut attritus, aut manifeste calefactus a sole, igne, aut aliquo alio corpore calido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 104:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION