라틴어 문장 검색

Tam gratum est mihi quam ferunt puellae pernici aureolum fuisse malum, quod zonam solvit diu ligatam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 22)
Annales Volusi, cacata charta, votum solvite pro mea puella:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 361)
te suis tremulus parens invocat, tibi virgines zonula solvunt sinus, te timens cupida novus captat aure maritus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 619)
illius egregias virtutes claraque facta saepe fatebuntur gnatorum in funere matres, cum incultum cano solvent a vertice crinem putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 18:1)
nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla, alta Polyxenia madefient caede sepulcra, quae, velut ancipiti succumbens victima ferro, proiciet truncum submisso poplite corpus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 22:1)
sed pater illius gnati violasse cubile dicitur et miseram conscelerasse domum, sive quod impia mens caeco flagrabat amore, seu quod iners sterili semine natus erat et quaerendus is unde foret nervosius illud quod posset zonam solvere virgineam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6712)
nec tamen illa mihi dextra deducta paterna fragrantem Assyrio venit odore domum, sed furtiva dedit mira munuscula nocte ipsius ex ipso dempta viri gremio.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b25)
namque amplius horam suffixum in summa me memini esse cruce, dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis tantillum vestrae demere saevitiae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 993)
3. Ecce igitur quod per litteras vestras meique nepotis nec non aliorum quamplurium amicorum, significatum est michi per ordinamentum nuper factum Florentie super absolutione bannitorum quod si solvere vellem certam pecunie quantitatem vellemque pati notam oblationis, et absolvi possem et redire ad presens. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 86:1)
Absit a viro predicante iustitiam ut perpessus iniurias, iniuriam inferentibus, velut benemerentibus, pecuniam suam solvat!
(단테 알리기에리, Epistolae 87:5)
Si vero in forma sit peccatum, conclusio interimenda est ab illo qui solvere vult, ostendendo formam sillogisticam non esse servatam.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:14)
Si 'simpliciter', per interemptionem assumpti solvendum est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:16)
Et hoc vero de facili solvitur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:8)
et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in celis";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:4)
ex quo arguunt successorem Petri omnia de concessione Dei posse tam ligare quam solvere;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION