라틴어 문장 검색

cur Berecyntiae cessant flamina tibiae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 198)
illic plurima naribus duces tura lyraeque et Berecyntiae delectabere tibiae mixtis carminibus non sine fistula;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 18)
o testudinis aureae dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, o mutis quoque piscibus donatura cycni, si libeat, sonum, totum muneris hoc tui est, quod monstror digito praetereuntium Romanae fidicen lyrae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 34)
nosque et profestis lucibus et sacris inter iocosi munera Liberi cum prole matronisque nostris, rite deos prius adprecati, virtute functos more patrum duces Lydis remixto carmine tibiis Troiamque et Anchisen et almae progeniem Veneris canemus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 155)
tibia non, ut nunc orichalco, vincta tubaeque aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco adspirare et adesse choris erat utilis atque nondum spissa nimis complere sedilia flatu;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:5)
at nostri proavi Plautinos et numeros et laudavere sales, nimium patienter utrumque, ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos scimus inurbanum lepido seponere dicto legitimumque sonum digitis callemus et aure.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:19)
nam neque chorda sonum reddit quem volt manus et mens, poscentique gravem persaepe remittit acutum, nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:2)
dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis, saxa movere sono testudinis et prece blanda ducere quo vellet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:2)
nam quae pervincere voces evaluere sonum, referunt quem nostra theatra?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 174)
hic ego rerum fluctibus in mediis et tempestatibus urbis verba lyrae motura sonum conectere digner?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 248)
Quando repositum Caecubum ad festas dapes victore laetus Caesare tecum sub alta---sic Iovi gratum---domo, beate Maecenas, bibam sonante mixtum tibiis carmen lyra, hac Dorium, illis barbarum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 91)
"tunc mens et sonus relapsus atque notus in voltus honor."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 176)
hoc enim accidunt et oris plurima vitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 42:2)
an cuiuslibet auris est exigere litterarum sonos?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 125:1)
at grammatici saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem, desintne aliquae nobis necessariae litterarum, non cum Graeca scribimus (tum enim ab iisdem duas mutuamur) sed propriae, in Latinis, ut in his seruus et uulgus Aeolicum digammon desideratur, et medius est quidam V et I litterae sonus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 125:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION