라틴어 문장 검색

Aracynthum et Nysam, celebrata poetarum carminibus iuga, censeas, uni domui in plana patentiaque, alteri in nemora prospectus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 1:4)
omitto illa communia quidem, sed quae non mediocria caritatis incitamenta sunt, istius tibi reptatas caespitis glaebas, praetereo quod haec primum gramina incessu, flumina natatu, venatu nemora fregisti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 2:1)
taceo quod alarum specubus hircosis atque acescentibus latera captiva vallatus nares circumsedentum ventilata duplicis Ampsancti peste funestat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 8:2)
de cetero, quamquam et 1 extremus autumnus iam diem breviat et viatorum sollicitas aures foliis toto nemore labentibus crepulo fragore circumstrepit inque castellum, ad quod invitas, utpote Alpinis rupibus cinctum, sub vicinitate brumali difficilius escenditur,2 nos tamen deo praevio per tuorum montium latera confragosa venientes nec subiectas cautes nec superiectas nives expavescemus, quamvis iugorum profunda declivitas aggere cocleatim fracto saepe redeunda sit, quia, et si nulla sollemnitas, tu satis dignus es, ut est Tullianum illud, propter quem Thespiae visantur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Elaphio suo salutem 3:1)
at ille sic ira celer, quod-piger mole, ceu draco e specu vix evolutus iam metu exdnguibus Gabalitanis e proximo infertur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pannychio suo salutem 2:1)
nostram quoque mensulam nullus, ut specum Polyphemi, hospes exhorruit, summa clementia tibi in famulos esse perhibetur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 11:4)
quapropter de reliquo fructuosius retibus cassibusque scrupeas rupes atque opacandis habilia lustris plosor statarius nemora circumvenis ac, pudor si quis, temperas cursibus apertis quatere campos et insidiari lepusculis Olarionensibus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 12:1)
neque enim Aonium nemus advena pulso nec mea nunc primis augescunt tempora vittis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권4)
"neve exercere protervas gymnadas aut lustris nemorum concede vagari, intus ale et similes inter seclude puellas;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권150)
minor Othrys et ardua sidunt Taygeta, exuti viderunt aera montes, iam natat omne nemus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권176)
lucus Agenorei sublimis ad orgia Bacchi stabat et admissum caelo nemus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권243)
vidit chorus omnis ab alto astrorum et tenerae rubuerunt cornua Lunae, illa quidem clamore nemus montemque replevit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권266)
"huic quamvis census dederim largita beatos, vincit opes animo, querimur iam Seras avaros angustum spoliare nemus Clymenaeaque deesse germina nec virides satis inlacrimare sorores, vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo raraque longaevis nivibus crystalla gelari."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam57)
nemora alta citatis incubuere vadis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci9)
ubi nunc nemora ardua cernis, hic nec terra fuit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis25)

SEARCH

MENU NAVIGATION