라틴어 문장 검색

et quod singuli facturi fuimus, si aedes nostrae deflagrassent, hoc in publico incendio universi recusamus facere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 571:3)
maiores natu cum insignibus honorum quos quisque gesserat in vestibulis aedium sedentes occiderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha12)
eo anno aedis Martis Gallico bello vota dedicata est a T. Quinctio duumviro sacris faciendis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 55:3)
publica una, quod, cum domus eius fuisset ubi nunc aedes atque officina Monetae est, latum ad populum est ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 218:2)
fixa fuit dextro lateri aedis Iovis optimi maximi, qua parte Minervae templum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 28:2)
legionibusque Romam reductis reliquum anni muris turribusque reficiendis consumptum et aedis Apollinis dedicata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 208:4)
is impigre exercitu scripto, cum omnes extra portam Capenam ad Martis aedem convenire armatos iuniores iussisset signaque eodem quaestores ex aerario deferre, quattuor expletis legionibus quod superfuit militum P. Valerio Publicolae praetori tradidit, auctor patribus scribendi alterius exercitus, quod ad incertos belli eventus subsidium rei publicae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 231:1)
ab aede tantum matris Matutae abstinuere ignem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 285:2)
dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine detractatione se certamini offerebant, deorum quoque opes adhibendas ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae vovit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 290:1)
senatus duumviros ad aedem pro amplitudine populi Romani faciendam creari iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 291:1)
locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manli Capitolini fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 291:2)
aliis annalibus proditum est neque dictatorem Valerium dictum sed per consules omnem rem actam, neque antequam Romam veniretur sed Romae eam multitudinem coniuratorum ad arma consternatam esse nec in T. Quincti villam sed in aedes C. Manli nocte impetum factum eumque a coniuratis comprehensum ut dux fieret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 487:1)
equitibus Campanis civitas Romana data, monumentoque ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 165:1)
additus triumpho honos, ut statuae equestres eis - rara illa aetate res - in foro ponerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 193:2)
Lanuvinis civitas data sacraque sua reddita, cum eo ut aedes lucusque Sospitae Iunonis communis Lanuvinis municipibus cum populo Romano esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 205:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION