라틴어 문장 검색

Decernebatur illi statua in Pompei theatro ponenda, quod exustum Caesar reficiebat ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 133:3)
si fieri potest, uno nomine occupare fastus vult, per omnem orbem titulos disponere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 135:3)
M. Mario, cui vicatim populus statuas posuerat, cui ture ac vino supplicabat, L. Sulla praefringi crura, erui oculos, amputari linguam, manus iussit et, quasi totiens occideret quotiens vulnerabat, paulatim et per singulos artus laceravit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 110:2)
Primum deposita contentione depositoque odio quod implacabile diversa sequentibus indiximus, videamus, ut haec omnia ad idem sub alio atque alio titulo perveniant.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 40:3)
simul tu intelleges, quanto minus negotii habeas cum fastidio tui quam ii, quos ad professionem speciosam alligatos et sub ingenti titulo laborantis in sua simulatione pudor magis quam voluntas tenet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 24:2)
Quid habes, cur ignoscas homini armaria e citro atque ebore captanti, corpora conquirenti aut ignotorum auctorum aut improbatorum et inter tot milia librorum oscitanti, cui voluminum suorum frontes maxime placent titulique ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 87:3)
ideoque ne resurgere quidem adulescentiae licet, cum honestus turpi desidiae titulus accessit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 62:3)
Titulus itaque honestus eligatur et inscriptio ipsa excitans animum ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 66:4)
nec infelix uirtus amittit gloriae titulum, nec gloriam uirtutis intercipit fortuita felicitas.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.24)
petit praemio statuas patri.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fortis non cedens forti patri.8)
Statuas, inquid, tibi posui.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fortis non cedens forti patri.31)
nobiles non sunt mihi avi nec altis inclitum titulis genus.
(세네카, Hercules Furens 5:2)
cur saeva modicis statuis?
(세네카, Hercules Oetaeus 7:37)
titulus extremus quis est?
(세네카, Hercules Oetaeus 17:32)
hic totus orbis famae erit titulus tibi.
(세네카, Hercules Oetaeus 26:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION