라틴어 문장 검색

In aethere autem astra volvuntur, quae se et nisu suo conglobata continent et forma ipsa figuraque sua momenta sustentant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 117:4)
Sunt autem stellae natura flammeae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:1)
Nolo in stellarum ratione multus vobis videri, maximeque earum quae errare dicuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 119:1)
soli enim ex animantibus nos astrorum ortus obitus cursusque cognovimus, ab hominum genere finitus est dies mensis annus, defectiones solis et lunae cognitae praedictaeque in omne posterum tempus, quae quantae quando futurae sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:2)
quartus ex astrorum ordine caelique constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 16:5)
omniaque quae a te nudius tertius dicta sunt, cum docere velles deos esse, quare et mundus universus et sol et luna et stellae sensum ac mentem haberent, in idem tempus reservabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 18:4)
Quod si mundus universus non est deus, ne stellae quidem, quas tu innumerabilis in deorum numero reponebas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:12)
Quid enim, non eisdem vobis placet omnem ignem pastus indigere nec permanere ullo modo posse nisi alatur, ali autem solem lunam reliqua astra aquis, alia dulcibus alia marinis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 37:1)
singulas enim stellas numeras deos eosque aut beluarum nomine appellas, ut Capram ut Nepam ut Taurum ut Leonem, aut rerum inanimarum, ut Argo ut Aram ut Coronam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 40:8)
apud quos non inurbane Stratonicus ut multa, cum quidam ei molestus Alabandum deum esse confirmaret Herculem negaret, "ergo" inquit "mihi Alabandus tibi Hercules sit iratus". Illa autem Balbe, quae tu a caelo astrisque ducebas, quam longe serpant non vides:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 50:4)
Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subvenire opitularique possit, non illa omnia relinquat atque abiciat, etiamsi dinumerare se stellas aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 198:2)
Etenim si constat inter doctos, hominem ignarum astrologiae ornatissimis atque optimis versibus Aratum de caelo stellisque dixisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 69:3)
aut translatum, quod maxime tamquam stellis quibusdam notat et illuminat orationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 170:4)
ut eadem spatia quinque stellae dispari motu cursuque conficiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 178:4)
Hoc autem sphaerae genus, in quo solis et lunae motus inessent et earum quinque stellarum, quae errantes et quasi vagae nominarentur, in illa sphaera solida non potuisse finiri, atque in eo admirandum esse inventum Archimedi, quod excogitasset, quem ad modum in dissimillimis motibus inaequabiles et varios cursus servaret una conversio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 36:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION