라틴어 문장 검색

sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla, Adtollitque globos flammarum et sidera lambit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:3)
At hic vester atram nubem turbine piceo et favilla fumante ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens crasse et inmodice congessit, globos atque flammarum, quod ille κρουνοὺς dixerat, duriter posuit et ἀκύρως.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 12:2)
Hoc vero vel inenarrabile est quod nubem atram fumare dixi turbine piceo et favilla candente.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:1)
Ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 8:2)
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 9:1)
Qui caelum versat stellis fulgentibus aptum et in tertio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 9:3)
Caelum prospexit stellis fulgentibus aptum et in decimo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 9:4)
Hinc nox processit stellis ardentibus apta
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 9:5)
— Ingeminant abruptis nubibus ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 27:1)
Nunc hinc, nunc illinc abruptis nubibus ignes
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 27:3)
Ipsis est aer avibus non aequus, et illae Praecipites alta vitam sub nube relinquunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 14:2)
pars aetheris illa sereni Tota vacet, nullaeque obstent a Caesare nubes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:16)
Tacitum sine nubibus ullis Fulmen, et Arctois rapiens e partibus ignem, Percussit Latiale caput:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:7)
stellaeque minores Per vacuum solitae noctis decurrere tempus, In medium venere diem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:8)
At Figulus, cui cura deos secretaque coeli Nosse fuit, quem non stellarum Aegyptia Memphis Aequaret visu, numerisque moventibus astra, Aut hic errat, ait, nulla cum lege per aevum Mundus, et incerto discurrunt sidera motu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION