라틴어 문장 검색

age, si mihi nulla iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis nulla manet patrui, sterilis matertera vixit, deque avia nihilum superest, accedo Bovillas clivumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres,
(페르시우스, 풍자, satire 637)
Vende animam lucro, mercare atque excute sollers omne latus mundi, ne sit praestantior alter Cappadocas rigida pinguis plausisse catasta, rem duplica.
(페르시우스, 풍자, satire 656)
Accipimus nos cochlearia non minus selibras pendentia ovaque ex farina pingui figurata pertundimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:10)
Hic nescio quid boni debet esse, perse cutus putamen manu pinguissimam ficedulam inveni piperato vitello circumdatam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:13)
Puer autem lippus, sordidissimis dentibus, catellam nigram atque indecenter pinguem prasina involvebat fascia panemque semissem ponebat super torum atque [hac] nausea recusantem saginabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:14)
Hoc sterile ac male nobile lignum turba sepulta mero circum venit, omniaque orbis praemia corruptis miles vagus esurit armis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:15)
Dant rami cerasos, dant mala rubentia silvae, Palladiumque nemus pingui se vertice frangit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:2)
Minerva admirans, quare steriles sumerent Interrogavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Arbores in deorum tutela.3)
Quin tu - tempus enim - humiles et sordidas curas aliis mandas, et ipse te in alto isto pinguique secessu studiis asseris?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 3:1)
Hac non deteriore quam maris facie Chianti remota a mari fruitur, cingitur diaetis duabus a tergo, quarum fenestris subiacet vestibulum villae et hortus alius pinguis et rusticus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 15:3)
Iam, quod deliberationis nostrae caput est, agri sunt fertiles pingues aquosi;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 5:1)
Recipies ergo epistulas steriles et simpliciter ingratas, ac ne illam quidem sollertiam Diomedis in permutando munere imitantes.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 2 2:1)
Has inter pingues terrenique colles - neque enim facile usquam saxum etiam si quaeratur occurrit - planissimis campis fertilitate non cedunt, opimamque messem serius tantum, sed non minus percoquunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 8:3)
Nam super illa quae rettuli, altius ibi otium et pinguius eoque securius:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 45:2)
Faveo enim saeculo ne sit sterile et effetum, mireque cupio ne nobiles nostri nihil in domibus suis pulchrum nisi imagines habeant;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION