라틴어 문장 검색

si qua tamen gravida est, resoluto crine precetur, ut solvat partus molliter illa suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권136)
saepe Ceres primis dominum fallebat in herbis, et levis obsesso stabat avena solo, et pecus ante diem partus edebat acerbos, agnaque nascendo saepe necabat ovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권447)
utque Syracusas Arethusidas abstulit armis Claudius et bello te quoque cepit, Eryx, carmine vivacis Venus est translata Sibyllae, inque suae stirpis maluit urbe coli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권596)
"quaque die partu est edita, magna fuit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권12)
"Terra feros partus, immania monstra, Gigantas edidit ausuros in Iovis ire domum;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권19)
hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권91)
hoc est, cur odio sit sibi serva manus, non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권366)
Obruta mole sua cum corpora dira iacerent, perfusam multo natorum sanguine Terram inmaduisse ferunt calidumque animasse cruorem, et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, in faciem vertisse hominum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 19:3)
Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra ferre potest natumque vocat, quem lucida partu Pleias enixa est, letoque det imperat Argum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:1)
At tu, si modo sum caelesti stirpe creatus, ede notam tanti generis meque adsere caelo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 75:4)
Quo simul obvertit saevam cum lumine mentem, "scilicet hoc etiam restabat, adultera" dixit, "ut fecunda fores, fieretque iniuria partu nota, Iovisque mei testatum dedecus esset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 38:3)
Semifer interea divinae stirpis alumno laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 51:1)
Subit, hanc arcana profana detexisse manu tum cum sine matre creatam Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit, et gratamque deo fore iam gratamque sorori et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 62:2)
Este, precor, memores, qua sitis stirpe creati, illiusque animos, qui multos perdidit unus, sumite serpentis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:6)
Leucothoe multarum oblivia fecit, gentis odoriferae quam formosissima partu edidit Eurynome.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 21:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION