라틴어 문장 검색

nulla spe nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 5:3)
Adsunt huic opinioni meae leges, quae longissima tempora largiuntur nec brevitatem dicentibus sed copiam - hoc est diligentiam - suadent;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 11:1)
Nam impetu quodam et instinctu procurrere ad mortem commune cum multis, deliberare vero et causas eius expendere, utque suaserit ratio, vitae mortisque consilium vel suscipere vel ponere ingentis est animi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 10:2)
In hoc autem agello, si modo arriserit pretium, Tranquilli mei stomachum multa sollicitant, vicinitas urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui avocet magis quam distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 3:1)
Quod me quamquam tirunculum sollicitavit ad emendum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 4:1)
Novissime ita suadentibus annis ab urbe secessit, seque in Campania tenuit, ac ne adventu quidem novi principis inde commotus est:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 6:1)
In his me multa sollicitant, aliqua nec minora deterrent.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 1:3)
Sollicitat primum ipsa pulchritudo iungendi;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 2:1)
Mihi successus actionis silentium finemque suadebat;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 10:1)
Iniungo autem et pro rei magnitudine rogo, ut ex copia studiosorum, quae ad te ex admiratione ingenii tui convenit, circumspicias praeceptores, quos sollicitare possimus, sub ea tamen condicione ne cui fidem meam obstringam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 10:2)
huic aetas et valetudo silentium suasit, hic sponte beatissimo otio fruitur;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 3:2)
Amavi curam et sollicitudinem tuam, quod cum audisses me aestate Tuscos meos petiturum, ne facerem suasisti, dum putas insalubres.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 1:1)
Me autem nihil aeque ac diuturnitatis amor et cupido sollicitat, res homine dignissima, eo praesertim qui nullius sibi conscius culpae posteritatis memoriam non reformidet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 2:1)
Sollicitas me in Formianum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 14 1:1)
Dubito num idem tibi suadere quod mihi debeam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION