라틴어 문장 검색

alios obiurgatio, alios confessio, alios pudor coepto deiecit, alios mora, lentum praecipitis mali remedium, ad quod novissime descendendum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 3:4)
Atheniensium tyrannum, memoriae proditur, cum multa in crudelitatem eius ebrius conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei commodare, et alius hinc alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse, non magis illi se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incurrisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 70:1)
dux lectissimos mittit, qui nocturnis hostes aggrediantur insidiis aut explorent iter aut praesidium loco deiciant.
(세네카, De Providentia, book 1 44:2)
Quem specularia semper ab afflatu vindicaverunt, cuius pedes inter fomenta subinde mutata tepuerunt, cuius cenationes subditus et parietibus circumfusus calor temperavit, hunc levis aura non sine periculo stringet.
(세네카, De Providentia, book 1 45:2)
Sed ubi lectio fortior erexit animum et aculeos subdiderunt exempla nobilia, prosilire libet in forum, commodare alteri vocem, alteri operam, etiam si nihil profuturam, tamen conaturam prodesse, alicuius coercere in foro superbiam male secundis rebus elati.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 13:1)
Incesta saxo deiciatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., incesta de saxo.1)
Incesti damnata antequam deiceretur Vestam inuocauit;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., incesta de saxo.2)
Dubitari potest quin usque deicienda sit, donec efficiatur propter quod deiecta est?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., incesta de saxo.6)
Putares puellam non deici sed demitti.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., incesta de saxo.16)
Deice in terram oculos et aures externorum uocibus claude:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, peregrinus negotiator.29)
Curtius deiciendo se in praecipitem locum fatum sepulturae miscuit;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.27)
subdidit mundo caput nec flexit umeros molis immensae labor meliusque collo sedit Herculeo polus.
(세네카, Hercules Furens 1:34)
tum vastis ager squalebit arvis, subdita tectis face altus sepultas obruet gentes cinis.
(세네카, Hercules Furens 5:20)
me sensit ursae frigidum Scythicae genus Indusque Phoebo subditus, cancro Libys;
(세네카, Hercules Oetaeus 1:20)
namque ut subactus Herculis clava horridi Achelous omnis facilis in species dari tandem peractis omnibus patuit feris unoque turpe subdidit cornu caput, me coniugem dum victor Alcides habet, repetebat Argos, forte per campos vagus Euenos altum gurgitem in pontum ferens iam paene summis turbidus silvis erat.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION