라틴어 문장 검색

Quomodo, si quis scriptis nostris alios superne imprimit versus, priores litteras non tollit, sed abscondit, sic beneficium superveniens iniuria apparere non patitur.
(세네카, 행복론, Liber VI 28:1)
Licet nescias, quae ratio oceanum effundat ac revocet, quare septimus quisque annus aetati signum imprimat, quare latitudo porticus ex remoto sperantibus non servet portionem suam, sed ultima in angustiis coeant et columnarum novissime intervalla iungantur, quid sit, quod geminorum conceptum separet, partum iungat, utrum unus concubitus spargatur in duos an totiens concepti sint, cur pariter natis fata diversa sint maximisque rerum spatiis distent, quorum inter ortus minimum interest :
(세네카, 행복론, Liber VII 6:1)
nam cum sint vitia quaedam virtutes imitantia, non possunt secerni, nisi signa, quibus dinoscantur, impresseris ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 15:5)
altius praecepta descendunt, quae teneris imprimuntur aetatibus.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 129:2)
Ecce eum dolorem illi, quem salvo Caesare accipere maximum poterat, impressisti, et cum bene illum undique circuisses, intellexisti hac parte tantummodo patere ictibus tuis.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 8:4)
tunc etiam quae me subiectis excipit undis, ne ferar in praeceps.
(세네카, De Providentia, book 1 63:6)
citius multo frangetis dentes quam imprimetis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 104:4)
sors huius quae exiret prima subiecta est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.28)
Siciliae fuisse dicitur dominus, qui inclusos aeneis tauris homines subiectis urebat ignibus, ut mugitum ederent, uerba non possent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Tyrannus post abolitionem candidatus.10)
"accipe hanc senilem manum et quocumque uis inprime"
(세네카, Fragmenta, incertae sedis reliquiae, fragment 23)
templa supplicibus suis iniecta fiagrent, coniugem et totum gregem consumat unus igne subiecto rogus.
(세네카, Hercules Furens 7:29)
redde me infernis precor umbris reductum, meque subiectum tuis constitue vinclis:
(세네카, Hercules Furens 20:12)
dextra inquinetur, laudibus maculam imprimam, summus legatur femina Herculeus labor.
(세네카, Hercules Oetaeus 21:46)
genetrice caesa, per scelus rapto patre, orbata fratre, miseriis luctu obruta, maerore pressa, coniugi invisa ac meae subiecta famulae luce non grata fruor, trepidante semper corde non mortis metu, sed sceleris - absit crimen a fatis meis, mori iuvabit;
(세네카, 옥타비아 2:13)
Subiecta et humilis, atque monumenta extruit quibus timorem fassa testatur suum.
(세네카, 옥타비아 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION