라틴어 문장 검색

etiamsi frequenter et id ipsum, in cuius locum adsumitur, nomen complecti solet, utitur tamen pluribus pro uno.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 6:5)
ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit, habet quod sequatur nec adfirmare ausim quicquam esse melius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 48:1)
In Herodoto vero cum omnia (ut ego quidem sentio) leniter fluunt, ipsa διάλεκτοσ habet iucunditatem, ut latentes etiam se numeros complexa videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 275:3)
haec paucis admodum horis magnas etiam causas complectitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 226:4)
tum adsumendus usus paulatim, ut pauca primum complectamur animo, quae reddi fideliter possint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 228:2)
id autem fiet memoriae viribus, ut illa, quae complexi animo sumus, fluant secura, non sollicitos et respicientes et una spe suspensos recordationis non sinant providere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 231:3)
plerumque autem multa agentibus accidit, ut maxime necessaria et utique initia scribant, cetera quae domo adferunt cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 263:1)
et ut semel plura complectar, nunquam decebit sic adversus tales agere personas, quomodo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo animo tulissemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 67:5)
sed non continere, verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi, et quae sint ab adversa parte dicta meminisse, nec utique ea, quo dicta sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 97:1)
tum, quae scripserunt vel cogitatione complexi sunt, aliquo signo, quo moneantur, notant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 114:1)
si longior complectenda memoria fuerit oratio, proderit per partes ediscere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 122:1)
verum et in iis quae scripsimus complectendis multum valent, et in iis quae cogitamus continendis prope solae (excepta, quae potentissima est, exercitatione) divisio et compositio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 131:1)
ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 139:3)
pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humans eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 72:3)
quot sacculis Aristoteles didicit, ut non solum, quae ad atque oratores pertinent, scientia complecteretur, sed animalum satorumque naturas omnes perquireret?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 269:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION