라틴어 문장 검색

inter ipsum Etrusci Umbrique iussi castra Romana oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 378:4)
superveniunt deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et C. Marcius cum subsidiis ex novissima acie iussu Q. Fabi consulis ad praesidium collegae missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 411:1)
postquam non resisti vidit et haud dubiam lassitudinem esse, tum collectis omnibus subsidiis, quae ad id tempus reservaverat, et legiones concitavit et signum ad invadendos hostes equitibus dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 416:1)
cum castra castris conlata essent, quod vix Romanus totiens victor auderet ausi Samnites sunt - tantum desperatio ultima temeritatis facit - castra Romana oppugnare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 459:1)
inde, cum consul vociferaretur, expulsine extra vallum castra deinde sua oppugnaturi essent, clamore sublato conixi primo resistunt, deinde inferunt pedem urgentque et impulsos semel terrore eodem quo coeperunt expellunt extra portam vallumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 467:2)
inde postquam Samnites diffisi duobus exercitibus resisti posse recesserunt, diversi consules ad vastandos agros urbesque oppugnandas discedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 474:2)
Postumius Milioniam oppugnare adortus vi primo atque impetu, dein, postquam ea parum procedebant, opere ac vineis demum iniunctis muro cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 476:1)
cum ad Luceriam duceret legiones, quam oppugnari ab Samnitibus audierat, ad finem Lucerinum ei hostis obvius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 491:2)
sed via una et ea ipsa praeter hostes erat, qua ingressi praebuere speciem recta tendentium ad castra oppugnanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 494:3)
sed aliquanto et impigre magis et plures procurrerant Samnites et turbatus eques sua ipse subsidia territis equis proculcavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 515:2)
prima luce ad moenia omnibus copiis admotis corona cinxit urbem subsidiaque firma, ne qua eruptio fieret, portis opposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 618:2)
iam signum dantem eum nuntius a collega trepidus de viginti cohortium adventu et ab impetu moratus est et partem copiarum revocare instructam intentamque ad oppugnandum coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 619:1)
D. Brutum Scaevam legatum cum legione prima et decem cohortibus alariis equitatuque ire adversus subsidium hostium iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 620:1)
itaque litteris missis ad senatum populumque Romanum de rebus ab se gestis diversi Papirius ad Saepinum, Carvilius ad Veliam oppugnandam legiones ducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 642:1)
oppugnatum oppidum captumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 653:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION