라틴어 문장 검색

Si uero alte penetrauit, quicquid occupatum est, praecidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 15:6)
Si autem altius malum est, considerari debet neruosusne is locus sit an non sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:2)
Aduersus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 1:1)
Post haec in aduorso collocandus est, loco lucido, lumine aduerso, sic ut contra medicus paulo altius;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 35:1)
Nam si alte est, prementi non cedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 1:4)
Si uero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 12:4)
homo praeualens et peritus in sedili alto considit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 6:4)
Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusue intrando uel in summo cariem esse uel altius descendisse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 3:6)
Si peruium inuenit, altius descendens inter os et membranam nihil oppositum inuenit, educiturque siccum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 6:1)
Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 9:4)
siquidem umerus fractus non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, medicus autem humiliore aduersus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 12:2)
Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum traicitur, ita altae, ut consistere homo ipse non possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 5:1)
61, 7 vel in alto [mari, navi], Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).267)
Celsus enim more Latinorum alto pro nomine utitur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).270)
modo balneum, sed conclavi quam maxime et alto et lucido et spatioso.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION