라틴어 문장 검색

Quomodo enim potero sustinere malum, quod passurus est populus meus, et interitum cognationis meae? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 8장6)
Nam et omnes provinciarum principes et satrapae et procuratores omnisque dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat, sustinebant Iudaeos timore Mardochaei,
(불가타 성경, 에스테르기, 9장3)
et, si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.
(불가타 성경, 집회서, 9장19)
Amicum tegere non confundar, a facie illius non me abscondam; et, si mala mihi evenerint per illum, sustinebo:
(불가타 성경, 집회서, 22장31)
Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et exaudi orationes servorum tuorum,
(불가타 성경, 집회서, 36장18)
Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum?
(불가타 성경, 요엘서, 2장11)
Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: " Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius.
(불가타 성경, 아모스서, 7장10)
quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui perituram ovem non visitabit, dispersam non quaeret et contritam non sanabit et stantem non sustinebit et carnes pinguium comedet et ungulas earum confringet.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장16)
et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum;
(불가타 성경, 말라키서, 3장2)
et commiserunt bellum; et contritae sunt gentes et fugerunt in campum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장14)
Et commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum et prociderunt ex adverso eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장34)
Et commisit cum eis proelia multa, et contriti sunt in conspectu eius, et percussit eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장7)
Et praecepit illis dicens: " Praeestote populo huic et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장19)
Et abiit Simon in Galilaeam et commisit proelia multa cum gentibus; et contritae sunt gentes a facie eius,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장21)
Et ait Timotheus principibus exercitus sui: " Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장40)

SEARCH

MENU NAVIGATION