라틴어 문장 검색

Sicut praeparanti convivium et quaerenti aliorum utilitatem non facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem sustinebimus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장27)
exspuens autem, quemadmodum oportet accedere eos, qui sustinent non admittere illa, quae non est fas gustare, propter nimium vivendi amorem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장20)
Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit: " Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter haec patior ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장30)
tu autem patienter sustine et videbis maiestatem virtutis ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장17)
Cum haec illa adhuc diceret, ait adulescens: " Quem sustinetis? Non oboedio praecepto regis, sed obtempero praecepto legis, quae data est patribus nostris per Moysen.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장30)
primo quidem de his, quae pertinent ad regem, mera fide sentiens, secundo autem etiam civibus meis consulens; nam illorum praedictorum inconsiderantia universum genus nostrum non modice laborat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장8)
Tu enim solus manum supremo operi inpones, in quo nihil de decernentium necesse est laborare consensu.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:14)
sed, ut arbitror, haud multum tibi haec in memoriam reuocare laborauerim.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:6)
Quid autem est quod in alium facere quisque possit, quod sustinere ab alio ipse non possit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:15)
Uidesne igitur quam sit angusta, quam compressa gloria, quam dilatare ac propagare laboratis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:13)
neque enim uile quiddam contemnendumque est quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:9)
— Tu itaque hanc insufficientiam plenus, inquit, opibus sustinebas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:16)
Nescire caeci sustinent
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 16:1)
— Qui diuitias, inquit, petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, uilis obscurusque esse mauult, multas etiam sibi naturales quoque subtrahit uoluptates, ne pecuniam quam parauit amittat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:3)
Omne namque animal tueri salutem laborat, mortem uero perniciemque deuitat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION