라틴어 문장 검색

Cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장20)
Tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido victorum fert.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장2)
Sed, per deos inmortalis, vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vostras pluris quam rem publicam fecistis:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장9)
vitae eius interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex formula sua viveret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 6:2)
Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse, quam cum ad vadimonium advocatus descenderem, aut tabulis testamenti anulum inprimerem, aut in senatu candidato vocem et manum commodarem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 6:1)
Expectabisne fenoris quaestum aut ex merce conpendium aut tabulas beati senis, cum fieri possis statim dives ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 10:1)
Quid enim aliud agitis, cum eum, quem interrogatis, scientes in fraudem inducitis, quam ut formula cecidisse videatur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 10:4)
Itaque in tabulas vanum coicitur nomen libertatis, quam nec qui emerunt, habent nec qui vendiderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 5:3)
Quemadmodum reus sententiis paribus absolvitur et semper quicquid dubium est humanitas inclinat in melius, sic animus sapientis, ubi paria maleficiis merita sunt, desinet quidem debere, sed non desinit velle debere et hoc facit, quod qui post tabulas novas solvunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 26:1)
Denique ut breviter tibi formulam scribam, talis animus esse sapientis viri debet, qualis deum deceat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 3:7)
Quando omnia, quae praestanda ac vitanda sunt, dicam, cum possim breviter hanc illi formulam humani officii tradere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 51:8)
Multi ex alieno saeculo petunt verba, duodecim tabulas loquuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 13:3)
Quid ergo inter nos et illos interest, ut Ariston ait, nisi quod nos circa tabulas et statuas insanimus carius inepti ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 8:3)
Ego non idem sentio et nostros iudico in hoc descendere, quia iam primo vinculo tenentur et mutare illis formulam non licet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 6:1)
Nemo, qui ad incendium domus suae currit, tabulam latrunculariam prospicit, ut sciat, quomodo alligatus exeat calculus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION