라틴어 문장 검색

Ut nihil horum fecerit, nonne protinus ipse conspectus per se tantummodo cogitatusque Caesar maximo solacio tibi est ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 74:4)
Tamen tot tantosque luctus cepit rerum omnium capacissimum eius pectus victorque divus Augustus non gentium tantummodo externarum, sed etiam dolorum fuit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 90:2)
ipse tamen pro rostris laudavit filium stetitque in conspectu posito corpore, interiecto tantummodo velamento, quod pontificis oculos a funere arceret, et flente populo Romano non flexit vultum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 83:2)
Quomodo qui se deteriorem facit non sibi tantummodo nocet, sed etiam omnibus eis, quibus melior factus prodesse potuisset, sic quis- quis bene de se meretur hoc ipso aliis prodest, quod illis profuturum parat.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 18:3)
nec erexit tantummodo hominem, sed etiam habilem contemplationi factura, ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi posset et vultum suum circumferre cum toto, sublime fecit illi caput et collo flexili imposuit;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 28:3)
Legum conditores festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur, tamquam necessarium laboribus interponentes temperamentum;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 151:1)
Nemo sibi tantummodo errat, sed alieni erroris et causa et auctor est ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 5:2)
miscent enim illas et interponunt vitae ut ludum iocumque inter seria.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 59:2)
sonus tantummodo verborum ad aures vestras pervenit :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 136:3)
Elii ab Atheniensibus Fidian acceperunt, ut his Iouem Olympium faceret, pacto interposito, ut aut Fidian aut centum talenta redderent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.2)
pactum interpositum est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, expositum repetens ex duobus.6)
dixit enim deos rebus humanis non interponere arbitrium suum;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 3:9)
ut interponant, uoluntatem eorum ab homine non intellegi;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 3:10)
sed quoniam huiuscemodi votis spatia sunt longa interposita praepedimento, sedulo precor, ut consulentem de scrupulo incursae ambiguitatis expedias et, quia Simplicium, spectabilem virum, episcopum sibi flagitat populus Biturix ordinari, quid super tanto debeam negotio facere, decernas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Euphronio salutem 2:1)
Potuimus et inermes nec rebelles, sed tantummodo discordes solius divortii invidia adversus vos dimicasse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION