라틴어 문장 검색

tu quoque velim inquiras qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum convivium sit, illo etiam - pravo forsitan - gaudio provehente, quod in iuvenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 168:1)
Philippus summotis iis paulisper collocutus cum amicis pronuntiavit, non verbis se nec unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam ac mores,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 196:2)
et a Philippo rege Macedonum duo legati venerunt, Philocles et Apelles, nulla super re, quae petenda ab senatu esset, speculatum magis inquisitumque missi de iis, quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio, adversus fratrem de regno habitorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 240:1)
quod ut maturius erumperet, Eumenes rex commentarium ferens secum, quod de apparatibus belli omnia inquirens fecerat, Romam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 56:1)
ita peragrata Graecia, ut nihil eorum, quae quisque Persei bello privatim aut publice sensisset, inquireret, ne cuius metu sollicitaret animos sociorum, Demetriadem cum reverteretur, in itinere sordidata turba Aetolorum occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 335:1)
Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2449)
nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere, mortuom satiust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 16)
Sed quo plenius et inpressius tam ipsum quam dispositioncs eius et voluntates adiremus, adiecit instrumentum litteraturae, si qui velit de deo inquirere, et inquisito invenire, et invento credere, et credito deservire.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 1:1)
Postquam sufficienter, secundum quod materia patitur, de veritate prime dubitationis inquisitum est, instat nunc de veritate secunde inquirere:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:2)
Cum in inquisitione naturae alicujus intellectus ponitur tanquam in aequilibrio, ut incertus sit utri naturarum e duabus, vel quandoque pluribus, causa naturae inquisitae attribui aut assignari debeat, propter complurium naturarum concursum frequentem et ordinarium, instantiae crucis ostendunt consortium unius ex naturis (quoad naturam inquisitam) fidum et indissolubile, alterius autem varium et separabile;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:5)
adversus ea Antiochus mirari se dixit Romanos tam diligenter inquirere quid regi Antiocho faciendum aut quousque terra marique progrediendum fuerit, ipsos non cogitare Asiam nihil ad se pertinere, nec magis illis inquirendum esse quid Antiochus in Asia, quam Antiocho quid in Italia populus Romanus faciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 491:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION