라틴어 문장 검색

Igitur eundem mihi cursum, eundem terminum statuo, idque iam nunc apud te subsigno ut, si me longius evehi videris, in ius voces ad hanc epistulam meam et quiescere iubeas, cum inertiae crimen effugero.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 12:2)
Tam angustis terminis tantae multitudinis vivacitas ipsa concluditur, ut mihi non venia solum dignae, verum etiam laude videantur illae regiae lacrimae;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 13:1)
Hic numerosissimae causae terminus fuit quibusdam absolutis, pluribus damnatis atque etiam relegatis, aliis in tempus aliis in perpetuum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 21:1)
Hos terminos, quia me consuluisti, dignitati ac verecundiae tuae statuo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 3:3)
'Tu quem voles tibi terminum statues, cui nulla cum provincia necessitudo nisi ex beneficio tuo et hoc recenti;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 5:4)
Is terminus sacri profanique:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 6:1)
nos quam angustis terminis claudamur etiam tacente me perspicis, nisi forte volumus scholasticas tibi atque, ut ita dicam, umbraticas litteras mittere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 3:1)
tu quoque sacrorum, Termine, finis eras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권29)
Termine, sive lapis, sive es defossus in agro stipes, ab antiquis tu quoque numen habes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권401)
Terminus, ut veteres memorant, inventus in aede restitit et magno cum Iove templa tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권416)
illa lanigeri pecoris tibi, Termine, fibris sacra videt fieri sextus ab urbe lapis, gentibus est aliis tellus data limite certo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권423)
“Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 94:8)
sed vox ab alto culmine Christi docentis praemonet adesse iam lucem prope, ne mens sopori serviat, ne somnus usque ad terminos vitae socordis opprimat pectus sepultum crimine et lucis oblitum suae.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum12)
edita de nihilo crescunt, nihilumque futura aut titubant morbis aut tempore victa senescunt, nec natura caret vitio, cui terminus instat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2347)
et lapis illic si stetit, antiquus quem cingere sueverat error fasceolis vel gallinae pulmone rogare, frangitur et nullis violatur Terminus extis, et quae fumificas arbor vittata lucernas servabat, cadit ultrici succisa bipenni.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2352)

SEARCH

MENU NAVIGATION