라틴어 문장 검색

nam et Romae in Aventino et Ariciae nuntiatum erat sub idem tempus lapidibus pluvisse, et multo cruore signa in Sabinis, Caere aquas fonte calido manasse - id quidem etiam, quod saepius acciderat, magis terrebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 437:1)
id vero adeo indignum visum, ab tumultuario auxilio iam etiam castra Romana terreri, ut ea modo una causa ne extemplo transirent flumen derigerentque aciem tenuerit Romanos, quod summa imperii eo die penes Paulum fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 547:1)
tamen primo ipsa audacia terruere hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 344:1)
frequentem custodiis locum, perventum erat, terrendique magis hostes erant quam fallendi, sicut territi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 361:2)
Fabius Maximus abscedi a Capua terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hannibalis flagitiosum ducebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 106:1)
terrebat et proximus annus lugubris duorum consulum funeribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 599:1)
veteres eius belli clades, duo consules proximo anno interfecti terrebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 654:1)
nec Acarnanes solum Boeotique et qui Euboeam incolunt in magno metu erant, sed Achaei quoque, quos super Aetolicum bellum Machanidas etiam Lacedaemonius tyrannus haud procul Argivorum fine positis castris terrebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 58:1)
Satricanos haud minus terrebant in aedem Iovis foribus ipsis duo perlapsi angues;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 159:2)
plus omnibus aut nuntiatis peregre aut visis domi prodigiis terruit animos hominum ignis in aede Vestae exstinctus, caesaque flagro est Vestalis cuius custodia eius noctis fuerat iussu P. Licini pontificis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 163:1)
vocati deinde ad contionem qui pridie venerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris, ut ultro territuri succlamationibus, concurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 397:1)
tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum visuros crediderant, voltusque qualem ne in acie quidem aiebant meminisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 399:1)
nihil igitur me isto exemplo terrueris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 662:1)
Masinissa ex composito nunc terrentis, nunc timentis modo aut ipsis obequitabat portis aut cedendo, cum timoris simulatio audaciam hosti faceret, ad insequendum temere eliciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 472:1)
ut omnium obliviscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum, quem, modo castris inter Anienem atque urbem vestram positis signa inferentem ac iam prope scandentem moenia Romana, hic cernas duobus fratribus, fortissimis viris, clarissimis imperatoribus orbatum ante moenia prope obsessae patriae quibus terrui vestram urbem, ea pro mea deprecantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 397:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION