라틴어 문장 검색

Impetus habent ferae, rabiem, feritatem, incursum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 19:3)
Beneficiis enim humana vita constat et concordia, nec terrore sed mutuo amore in foedus auxiliumque commune constringitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 31:3)
Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum dedecore et traductione vita exigit, non quia de- lectetur ullius poena - procul est enim a sapiente tam inhumana feritas - sed ut documentum omnium sint, et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum res publica utatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 36:1)
Haec non est ira, feritas est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 24:3)
vanis enim vana terrori sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 61:2)
Deinde omnes istae feritate liberae gentes leonum luporumque ritu ut servire non possunt, ita nec imperare;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 83:1)
Necessarium est itaque foeditatem eius ac feritatem coarguere et ante oculos ponere quantum monstri sit homo in hominem furens quantoque impetu ruat non sine pernicie sua perniciosus et ea deprimens, quae mergi nisi cum mergente non possunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 16:1)
Haec barbaris regibus feritas in ira fuit, quos nulla eruditio, nullus litterarum cultus imbuerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 105:1)
at calamitates terroresque mortalium sub iugum mittere proprium magni viri est.
(세네카, De Providentia, book 1 37:2)
omnis enim ex infirmitate feritas est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 16:3)
Me miserum, imperii Romani terrore lusisti.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.14)
Sed templa quare miles infestus tenet limenque, sacrum terror armorum obsidet?
(세네카, Hercules Furens 9:12)
Vagus per artus errat excussos tremor, erectus horret crinis, impulsis adhuc stat terror animis et cor attonitum salit pavidumque trepidis palpitat venis iecur, ut fractus austro pontus etiamnum tumet, quamvis quiescat languidis ventis dies, ita mens adhuc vexatur excusso metu.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:1)
nunc quoque nostras respice terras, et si qua novo belua voltu quatiet populos terrore gravi, tu fulminibus frange trisulcis:
(세네카, Hercules Oetaeus 28:35)
Non esse me qui sceptra violentus geram nec qui superbo miserias calcem pede, testatus equidem videor haud clare parum generum exulem legendo et adflictum et gravi terrore pavidum, quippe quem poenae expetit letoque Acastus regna Thessalica optinens.
(세네카, 메데아 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION