라틴어 문장 검색

pro certo habeo ita rem gesturum, ut patre avo teque ipso ac sex tribunatibus dignum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 69:2)
eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 12:1)
itaque non patri modo remissa causae dictio est, sed ipsi etiam adulescenti ea res honori fuit, et cum eo anno primum placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fieri - nam antea, sicut nunc quos Rufulos vocant, imperatores ipsi faciebant, - secundum in sex locis tenuit, nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis, ut qui rure et procul coetu hominum iuventam egisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 47:1)
neque sustineri potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset, Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 145:2)
ibi ante signa Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 162:2)
centum octoginta sex homines erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 108:3)
visus inde, cum quonam modo id praestaturus esset percontantes doceret, haud vana adferre, perpulit prope adiuncta moenibus Romana castra ut sex milia ab oppido removerentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 340:1)
Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante censuram et longinquitate potestatis dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium, dic agedum inquit, Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt censor fuisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 467:2)
triennium, inquit, et sex menses ultra quam licet Aemilia lege censuram geram et solus geram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 487:2)
signa militaria sex et viginti capta et imperator Samnitium Statius Gellius multique alii mortales et castra utraque capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 652:2)
Albam in Aequos sex milia colonorum scripta:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 2:4)
quinque et quadraginta loca in Samnio fuere in quibus Deci castra fuerunt, alterius consulis sex et octoginta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 194:1)
comitiis perfectis veteres consules iussi bellum in Samnio gerere prorogato in sex menses imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 204:1)
ad duo milia et trecenti occisi et sex milia hominum capta, et miles ingenti praeda potitus, quam vendere, sicut priorem, coactus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 220:2)
caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti - in eis tribuni militum quattuor - signa militaria triginta, et quod laetissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et quadringenti, et praeda ingens sociorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 278:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION