라틴어 문장 검색

Haec coitio Christianorum merito sane inlicita, si inlicitis par, merito damnanda, si quis de ea queritur eo titulo quo de factionibus querela est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 20:1)
Sed alio quoque iniuriarum titulo postulantur, et infructuosi in negotiis dicimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 1:1)
aut cum Christiani suo titulo offeruntur, quis ex illis etiam talis quales tot nocentes?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:4)
Tu homo, tantum nomen, si intellegas te vel de titulo Pythiae discens, dominus omnium morientium et resurgentium, ad hoc morieris, ut pereas?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 8:2)
Nullo titulo damnari licet omnino quae prosunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 2:5)
Et tamen illis omnibus et statuas defunditis, et imagines inscribitis, et titulos inciditis in aeternitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 10:2)
Cum aquam ingressi Christianam fidem in legis suae verba profitemur, renuntiasse nos diabolo et pompae et angelis eius ore nostro contestamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 1:2)
Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praeiudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et angelis eius sint mancipata, scilicet per idololatrian.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:3)
Commemorabimus origines singulorum, quibus in cunabulis in saeculo adoleverint, exinde titulos quorundam, quibus nominibus nuncupentur, exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur, tum loca, quibus praesidibus dicentur, tum artes, quibus auctoribus deputentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:4)
Accedit ad testimonium antiquitatis subsecuta posteritas formam originis de titulis huius quoque temporis praeferens, per quos signatum est, cui idolo et cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 1:1)
Sed de idololatria nihil differt apud nos, sub quo nomine et titulo, dum ad eosdem spiritus perveniat, quibus renuntiamus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 6장 2:1)
Communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de communibus causis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:1)
pompa praecedens, quorum sit in semetipsa probans de simulacrorum serie, de imaginum agmine, de curribus, de tensis, de armamaxis, de sedibus, de coronis, de exuviis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:4)
2 Deum offendit qualiscumque pompa circi:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:8)
Transeamus ad scaenicas res, quarum et originem communem et titulos pares secundum ipsam ab initio ludorum appellationem et administrationem coniunctam cum re equestri iam ostendimus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION