라틴어 문장 검색

num omnis nuntios palam audiri, omnia consilia cunctis praesentibus tractari ratio rerum aut occasionum velocitas patitur?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장7)
expositos se tanto pauciores integris hostium viribus querebantur, simul in suam excusationem et adventantium robur per adulationem attollentes, ne ut victi et ignavi despectarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장5)
iam Germanos, quod genus militum apud hostis atrocissimum sit, tracto in aestatem bello, fluxis corporibus, mutationem soli caelique haud toleraturos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 32장8)
sed invisum memoria delationum expositumque ad invidiam Marcelli nomen inritaverat Caecinam, ut novus adhuc et in senatum nuper adscitus magnis inimicitiis claresceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장3)
classem e Ponto Byzantium adigi iusserat, ambiguus consilii num omissa Moesia Dyrrachium pedite atque equite, simul longis navibus versum in Italiam mare clauderet, tuta pone tergum Achaia Asiaque, quas inermis exponi Vitellio, ni praesidiis firmarentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 83장3)
Meliore fato fideque partium Flavianarum duces consilia belli tractabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장1)
ac ne inermes provinciae barbaris nationibus exponerentur, principes Sarmatarum Iazugum, penes quos civitatis regimen, in commilitium adsciti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장2)
Antonium fortuna famaque omnium oculis exposuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장10)
praetores aerarii (nam tum a praetoribus tractabatur aerarium) publicam paupertatem questi modum impensis postulaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장2)
Batavi cum castris Bonnensibus propinquarent, praemisere qui Herennio Gallo mandata cohortium exponeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장1)
quot proeliis adversus Cimbros Teutonosque, quantis exercituum nostrorum laboribus quove eventu Germanica bella tractaverimus, satis clarum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장5)
advocata contione iussa numinis, suos Ptolemaeique visus, ingruentia mala exponit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장8)
ii si didicerint non eadem omnibus esse honesta atque turpia, sed omnia maiorum institutis iudicari, non admirabuntur nos in Graiorum virtutibus exponendis mores eorum secutos.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:1)
quare ad propositum veniemus et in hoc exponemus libro de vita excellentium imperatorum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 8:2)
inde Ephesum pervenit ibique Themistoclem exponit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION