라틴어 문장 검색

latus, quod vergit in Thessaliam, oriens spectat, septentrio a Macedonia obicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 146:2)
Pheras cum peteret, exclusus, quia res egebat mora, si expugnare vellet, nec tempus erat, omisso incepto in Macedoniam transcendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 152:2)
hae circa Andrum insulam classes coniunctae Euboeam inde exiguo distantem freto traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 185:1)
hac summa redempti inermes in Boeotiam traiecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 199:1)
nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod per sedecim annos velut intra viscera Italiae toleraverunt, non praesidium Aetolis bellantibus miserunt, sed ipsi duces belli arma terra marique simul Macedoniae intulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 264:1)
Sulpicius in ipsa Macedonia congressus fudit fugavitque regem, partem opulentissimam regni eius depopulatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 265:2)
interfectos, filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam, cetera stupra virginum matronarumque oblivioni dentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 270:1)
sine vestro labore et periculo qui vos in libertatem vindicarent, cum magnis classibus exercitibusque mare traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 282:2)
traiectus inde Corinthum septem fere milium passuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 307:2)
praesto fuere ab Corintho lembi qui praesidium id acceptum Lechaeum traicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 308:2)
Quinctio in Macedoniam supplementum decretum, sex milia peditum, trecenti equites, sociorum navalium milia tria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 370:1)
Macedoniae legatos P. Sulpicium et P. Villium, qui consules in ea provincia fuerant, adiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 372:1)
Boiorum exercitus haud ita multo ante traiecerat Padum iunxeratque se Insubribus et Cenomanis, quod ita acceperant coniunctis legionibus consules rem gesturos, ut et ipsi collatas in unum vires firmarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 383:1)
a Corintho Quinctius Anticyram traiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 510:1)
complura prodigia ex diversis regionibus nuntiata referuntur, inter quae in Macedonia in puppe longae navis lauream esse natam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXII Periocha1)

SEARCH

MENU NAVIGATION