라틴어 문장 검색

dictator ex senatus consulto triumphavit, cuius longe maximam speciem captiva arma praebuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 573:1)
praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 578:1)
iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se gratantes, cum repente visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 630:1)
Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit, statuaque equestris in foro decreta est, quae ante templum Castoris posita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 635:2)
et Bovianum urbs postero die coepta oppugnari brevi capitur, magnaque gloria rerum gestarum consules triumpharunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 653:1)
de Aequis triumphatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 674:1)
Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniurationis eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto habita virgis caesi ac securi percussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 4:2)
cum M. Titinio magistro equitum profectus primo congressu Aequos subegit, ac die octavo triumphans in urbem cum redisset, aedem Salutis, quam consul voverat censor locaverat, dictator dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 10:1)
dictator triumphans in urbem rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 61:3)
Fulvius consul de Samnitibus triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 156:1)
tria milia et quadringenti caesi, capti octingenti ferme et triginta, signa militaria capta tria et viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 189:2)
duo milia Apulorum caesa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 192:2)
ad tria milia hostium circa muros caesa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 222:4)
iam Volumnius in Samnio tria castella ceperat, in quibus ad tria milia hostium caesa erant, dimidium fere eius captum, et Lucanorum seditiones a plebeiis et egentibus ducibus ortas summa optimatium voluntate per Q. Fabium, pro consule missum eo cum vetere exercitu, compresserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 233:1)
caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti - in eis tribuni militum quattuor - signa militaria triginta, et quod laetissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et quadringenti, et praeda ingens sociorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 278:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION