라틴어 문장 검색

quapropter in praesentiarum solvam quam non tam bonorum caritati quam maledicorum suspicioni debeo fidem (vivit 1 Spiritus Sanctus, omnipotens Deus noster, qui Petri voce damnavit in Simone mago cur opinaretur gratiam benedictionis pretio sese posse mercari) me in eo, quem vobis opportunum censui, nec pecuniae favere nec gratiae, sed statu satis superque trutinato personae temporis, provinciae civitatis, virum, cuius in consequentibus raptim vita replicabitur, competentissimum credidisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 15:1)
cumque proprio nihil esui aut indutui de pecude conferret, regnis ob hoc, quae pererravit, non tam suspicioni, quam suspectui;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 5:5)
tertia est causa vel maxuma, exinde scribere tibi cur supersederim, quod immane suspicio dictandi istud in vobis tropologicum genus ac figuratum limatisque plurifariam verbis eminentissimum, quod vestra quam sumpsimus epistula ostendit:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 5:1)
Ad suspicionem vulneris cito pallescit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A8)
Ad tristem partem strenua est suspicio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 07)
Bona turpitudo est, quae periclum vindicat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 076)
Honesta turpitudo est pro causa bona.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 27)
Suspicio sibi ipsa rivales parit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 732)
Ceterum inauditam si damnent, praeter invidiam iniquitatis etiam suspicionem merebuntur alicuius conscientiae, nolentes audire quod auditum damnare non possint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 3:1)
Exinde in traduces linguarum et aurium serpit, et ita modici seminis vitium cetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio suspicionis aut non nova sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 12:1)
Hanc Cornelius Tacitus suspicionem eiusmodi dei inservit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 1:2)
Denique inde suspicio quod innotuerit nos ad orientis regionem precari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 9:3)
Itaque Pompeius Magnus solo theatro suo minor cum illam arcem omnium turpitudinum extruxisset, veritus quandoque memoriae suae censoriam animadversionem veneris aedem superposuit et ad dedicationem edicto populum vocans non theatrum, sed veneris templum nuncupavit, cui subiecimus, inquit, gradus spectaculorum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:7)
accendens suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VI. 1:2)
Et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem reuelare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION