라틴어 문장 검색

L. Quiane te voco, bene ut tibi sit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 2152)
Alia caussa sunt scandala sacerdotum, cum eo res redeat quo S. Bernardus, non est iam dicere, ut populus, sic sacerdos, quia nec sic populos, ut sacerdos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:33)
non quia sit ratio dissimilis, sed quia iam per alia, ut id appareret, effectum erat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 193:2)
nam Themistocles suasisse existimatur Atheniensibus, ut urbem apud deos deponerent, quia durum erat dicere, ut relinquerent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 138:2)
'Commode agendo factum est ut saepe agerem, saepe agendo ut minus commode', quia scilicet assiduitate nimia facilitas magis quam facultas, nec fiducia sed temeritas paratur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 5:2)
sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is calidum dicere quam caldum malit, non quia id non sit Latinum sed quia sit odiosum et, ut ipse Graeco verbo significavit, περίεργον. atqui hanc quidam ὀρθοέπειαν solam putant, quam ego minime excludo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 239:1)
in auguriis autem considerandae sunt non solum aves, sed etiam volatus, ut in praepetibus, et cantus, ut in oscinibus, quia nec omnes nec omnibus dant auguria:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3932)
adultos educunt producunt, quia adhuc adolescunt, ut adulti fiant, non adoleverint, ut adultos dicimus minores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4321)
nam aut haec immolantur quae obsunt eorum muneribus, ut porcus Cereri, quia obest frugibus, hircus Libero, quia vitibus nocet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1183)
virum bonum et magnum hominem et in summa magnitudine animi multa humanitate temperatum perdidimus nosque malo solacio sed non nullo tamen consolamur quod ipsius vicem minime dolemus non ut Saufeius et vestri sed me hercule quia sic amabat patriam ut mihi aliquo deorum beneficio videatur ex eius incendio esse ereptus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 6 2:2)
Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Ionathae et quia commissurus esset cum eo proelium, misit ad eum legatos
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장14)
sed aliquando tamen persuasisti ut alterum complecterer quia de me erat optime meritus, alterum quia tantum valebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 5:8)
sed quia responderi potest, non est scriptum, ut bis praecipitetur damnata, ut quandoque rapta optet, ut tyrannicida duo praemia accipiat, nihil de vomere cautum, nihil de ovibus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 245:6)
ludos adparat magnificentissimos, sic, inquam, ut nemo sumptuosiores, stulte bis terque non postulatos vel quia munus magnificum dederat vel quia facultates non erant [vel quia magister] vel quia potuerat magistrum se non aedilem putare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 8:5)
quia enim fieri non posset ut semper diceretur, ideo factum est ut saltem repeteretur;
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION