라틴어 문장 검색

nam neque quo signo coirent inter se neque utrum castra peterent an longiorem intenderent fugam, territis constare poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 428:1)
et ut imperii eadem sedes sit idemque omnibus nomen, quoniam ab altera utra parte concedi necesse est, quod utrisque bene vertat, sit haec sane patria potior, et Romani omnes vocemur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 56:1)
utrius exercitus imperator legiones hostium superque eas se devovisset, eius populi partisque victoriam fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 71:1)
simul ut, si extis eadem quae in somnio visa fuerant portenderentur, alter uter consulum fata impleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 72:2)
ubi responsa haruspicum insidenti iam animo tacitae religioni congruerunt, tum adhibitis legatis tribunisque et imperiis deum propalam expositis, ne mors voluntaria consulis exercitum in acie terreret, comparant inter se ut ab utra parte cedere Romanus exercitus coepisset, inde se consul devoveret pro populo Romano Quiritibusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 73:1)
ceterum inter omnes cives sociosque praecipua laus eius belli penes consules fuit, quorum alter omnes minas periculaque ab deis superis inferisque in se unum vertit, alter ea virtute eoque consilio in proelio fuit ut facile convenerit inter Romanos Latinosque qui eius pugnae memoriam posteris tradiderunt, utrius partis T. Manlius dux fuisset, eius futuram haud dubie fuisse victoria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 142:2)
eo facto, utrum ab se prodita an servata patria videatur, in fide Romana positum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 367:1)
id referre tantum, utrum supplicia noxio paucorum an omnium innoxio praebeant sanguine;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 561:1)
per utros stetisset quo minus discederetur ab armis, adversus eos se pro alteris pugnaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 190:2)
simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum ab utra parte victoria inciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 567:1)
consules novi, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus tertium, cum inter se agitarent uti alter Samnites hostes, alter Etruscos deligeret, quantaeque in hanc aut in illam provinciam copiae satis et uter ad utrum bellum dux idoneus magis esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 169:1)
postremo condicionem ferre quae decretura sit non orator - neque enim id desiderare rem publicam - sed imperator uter sit melior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 248:1)
utram mallet eligeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 249:2)
Fabius ambo consules in Samnio et ad Luceriam res gessisse scribit traductumque in Etruriam exercitum - sed ab utro consule non adicit - et ad Luceriam utrimque multos occisos inque ea pugna Iovis Statoris aedem votam, ut Romulus ante voverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 544:1)
quibus non redditis ex auctoritate patrum iussu populi bellum Faliscis indictum est iussique consules sortiri uter ex Samnio in Etruriam cum exercitu transiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 650:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION