라틴어 문장 검색

Est itaque fides tam bonarum quam malarum rerum, et tam praesentibus vel praeteritis quam futuris, sicut in principio Enchiridion beatus disserit Augustinus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:5)
III. Sed tamen est fides etiam rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur quod futurum est, cum jam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei sapientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:1)
Fides autem Catholica partim circa ipsam divinitatis naturam, partim circa divina beneficia et quascunque Dei necessarias dispensationes vel ordinationes consistit, quae nobis diligenter apostolorum vel sanctorum Patrum symbolis expressa sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:6)
Ac primum de his quae ad divinitatis naturam pertinent, consideremus, qualiter videlicet in una et eadem penitus divinitatis substantia tres personae credantur, Pater scilicet, ac Filius ac Spiritus sanctus, et quid rationis vel utilitatis haec in uno Deo habeat personarum distinctio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:7)
sed tamen quod Pater est, est Filius, est et Spiritus sanctus, et econtrario.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:5)
Idem quippe Deus tam Pater est, quam Filius seu Spiritus sanctus, unum quippe prorsus in natura, unum tam numero quam substantia sunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:6)
VI. Proprium autem est Dei Patris ingenitum esse, hoc est a seipso non ab alio existere, sicut filii proprium est a Patre genitum esse, non creatum vel factum, et Spiritus sancti ab utrisque procedere, nec creatum nec factum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:1)
Unde Augustinus adversus Felicianum Arianum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:4)
Spiritus vero sanctus ipse quoque est non genitus, cum ipse etiam non sit genitus, hoc est non sit Filius, nec tamen ideo est ingenitus, cum ipse ab alio sit, tam a Patre scilicet, quam a Filio procedens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:14)
Solus itaque Pater ingenitus dicitur, sicut solus Filius genitus, Spiritus vero sanctus, nec genitus est, nec ingenitus, sed ut dictum est, ab utrisque procedens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:15)
Unde et Augustinus ad Orosium, cap. secundo:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:16)
Spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum fides certa declarat, quia, si dixerimus ingenitum, duos patres affirmare videbimur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:19)
Pater ergo principium deitatis, a quo Filius est natus, a quo Spiritus sanctus non natus, quia Filius non est, nec ingenitus quia non est Pater.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:23)
Credimus Spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum, sed coaeternum de Patre et Filio procedentem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:26)
Quaedam itaque de singulis tantum dicuntur personis, ut ingenitus de solo Patre, genitus sive incarnatus de solo Filio, procedens ab utroque, de solo Spiritu sancto;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION