라틴어 문장 검색

Mutua te centum sestertia, Phoebe, rogavi, Cum mihi dixisses 'exigis ergo nihil?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XX1)
Iam clamor centumque viri densumque corona Volgus et infanti Iulia tecta placent.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXVIII3)
Cum sis tam pauper, quam nec miserabilis Iros, Tam iuvenis, quam nec Parthenopaeus erat, Tam fortis, quam nec, cum vinceret, Artemidorus, Quid te Cappadocum sex onus esse iuvat?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXVII1)
Editur en sextus sine te mihi, Rufe Camoni, Nec te lectorem sperat, amice, liber:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXV1)
Centum quadrantes abstulit illa mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXVIII3)
Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum, Hunc loquitur grato plurimus ore cliens.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXIII3)
Centum occurrere malo cunnilingis, Et Gallum timeo minus recentem.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCV5)
Sex mihi de prima deerant trieteride menses, Ruperunt tetricae cum male pensa deae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVI2)
Quod Caietano reddis, Polycharme, tabellas, Milia te centum num tribuisse putas?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVII1)
Superba densis arca palleat nummis, Centum explicentur paginae Kalendarum, Iurabit heres, te nihil reliquisse, Supraque pluteum te iacente vel saxum, Fartus papyro dum tibi torus crescit, Flentes superbus basiabit eunuchos;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIV7)
Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes Et crepet in nostris aurea lamna toris, Nec labris nisi magna meis crystalla terantur Et faciant nigras nostra Falerna nives;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII2)
Cum sis ipsa domi mediaque ornere Subura, Fiant absentes et tibi, Galla, comae, Nec dentes aliter quam Serica nocte reponas, Et iaceas centum condita pyxidibus, Nec tecum facies tua dormiat, innuis illo, Quod tibi prolatum est mane, supercilio, Et te nulla movet cani reverentia cunni, Quem potes inter avos iam numerare tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVII1)
Centum Coranus amphoras aquae fecit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCVIII3)
maior quae gesserit, audi, Sextus ab Albana quem colit arce lapis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI4)
Centum da potius mutua, Phoebe, mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION