라틴어 문장 검색

sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 461:1)
intervallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et Veientes accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones ab L. Aemilio consule adductae cominus cum Etruscis dimicant acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 551:1)
dictatore opus esse rei publicae, ut qui se moverit ad sollicitandum statum civitatis sentiat sine provocatione dictaturam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 228:3)
quod postquam tribunis plebis, iam diu nullam novandi res causam invenientibus, Romam est allatum, in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, hoc illud esse dictitantes quod aera militibus sint constituta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 11:1)
qui legatorum nomen donumque et deum cui mitteretur et doni causam veritus ipse multitudinem quoque, quae semper ferme regenti est similis, religionis iustae implevit adductosque in publicum hospitium legatos cum praesidio etiam navium Delphos prosecutus, Romam inde sospites restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 324:1)
equidem haud abnuerim Clusium Gallos ab Arrunte seu quo alio Clusino adductos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 373:2)
sedato deinde tumultu reliquum noctis, quantum in turbatis mentibus poterat, cum praeteritum quoque periculum sollicitaret, quieti datum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 505:1)
ea religione adductus senatus dictatorem clavi figendi causa dici iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 27:1)
reliqua consultatio est, quoniam rebellando saepius nos sollicitant, quonam modo perpetua pace quietos obtineamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 197:1)
Cornelius dilectum indictum a magistratibus universumque Samnium erectum ac vicinos populos, Privernatem Fundanumque et Formianum, haud ambigue sollicitari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 321:1)
haud ullo publico consilio auxiliove iuvari Graecos nec Fundanum Formianumve a se sollicitatos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 324:1)
novique consules M. Poetelius C. Sulpicius exercitum ab dictatore Fabio accipiunt magna parte veterum militum dimissa novisque cohortibus in supplementum adductis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 337:2)
Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniurationis eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto habita virgis caesi ac securi percussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 4:2)
Samnites arma et rebellionem spectare seque ab iis sollicitatos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 137:2)
quid se iam senem ac perfunctum laboribus laborumque praemiis sollicitarent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 160:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION