라틴어 문장 검색

Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis speque redit citius visaque certa refert:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권421)
res placet, alter adit nemorosi saxa Palati, alter Aventinum mane cacumen init.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권549)
non sibi, respondit, silvas cessisse, sed hortos arvaque pugnaci non adeunda ferae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권228)
"hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus et pede velato non adeunda palus, stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet, siccaque nunc tellus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권257)
"vir intrabo non adeunda viro."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권292)
Quisquis ades sacris , lugubria dicite verba, Et fletu madidis Ibin adite genis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:7)
Ut ferus Aeolides , ut sanguine sexus eodem , Quo genita est liquidis quae caret Arctos aquis, - Ut Macelo rapidis icta est cum coniuge flammis, Sic , precor , aetherii vindicis igne cadas . Praedaque sis illis , quibus est Latonia Delos Ante diem rapto non adeunda Thaso :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 22:3)
Neve gradus adeas Elpenore caulius altos, Vimque feras vini quo tulit ille modo . Tamque cadas domitus , quam quisquis ad arma vocantem Iuvit inhumanum Thiodamanta Dryops :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:1)
Natus homo est, sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo, sive recens tellus seductaque nuper ab alto aethere cognati retinebat semina caeli;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 12:2)
adeunt pariter Cephisidas undas, ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 39:4)
Emicat extemplo laetus post talia matris dicta suae Phaethon et concipit aethera mente, Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 77:1)
Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi "quisquis es, hospes" ait, "si forte armenta requiret haec aliquis, vidisse nega;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:7)
mox adit et flores ad candida porrigit ora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:8)
Surgit ab his solio fulvaque recondita nube limen adit Semeles.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 30:1)
Forte puer comitum seductus ab agmine fido, dixerat "ecquis adest?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION