라틴어 문장 검색

Quam multi per refertum clientibus atrium prodire vitabunt et per obscuros aedium aditus profugient, quasi non inhumanius sit decipere quam excludere !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 87:3)
in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens, felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam iniquis non acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 83:1)
alium in medio cursu vita deserit, alium in ipso aditu relinquit, alium in extrema senectute fatigatum iam et exire cupientem vix emittit;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 67:5)
Hic, ut opinor, aditus 1111 fuit, hoc principium apud feminam opinionis suae custodem diligentissimam :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 22:2)
En adsum hoc vobis probaturus, sub isto tot civitatium eversore munimenta incussu arietis labefieri et turrium altitudinem cuniculis ac latentibus fossis repente desidere et aequaturum editissimas arces aggerem crescere, at nulla machinamenta posse reperiri, quae bene fundatum animum agitent.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 30:1)
Illo ergo summum bonum escendat, unde nulla vi detrahitur, quo neque dolori neque spei nec timori sit aditus nec ulli rei, quae deterius summi boni ius faciat ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 78:1)
Aditum in domum non habui qui in arcem habui.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Domus cum tyranno incensa.10)
Ille superbos aditus regum duraeque fores expers somni colit, hic nullo fine beatas componit opes gazis inhians et congesto pauper in auro.
(세네카, Hercules Furens 2:15)
pectore impulsus tuo huc mons et illuc cessit et rupto aggere nova cucurrit Thessalus torrens via:
(세네카, Hercules Furens 4:3)
ausus es caecos aditus inire, ducit ad manes via qua remotos tristis et nigra metuenda silva, sed frequens magna comitante turba.
(세네카, Hercules Furens 12:33)
quin structum acervans nemore congesto aggerem cruore corpus impio sparsum cremo?
(세네카, Hercules Furens 18:6)
'pro fato patuit vultus iniquior et vidisse sat est Herculeas minas, quis vastus Briareus, quis tumidus Gyas, supra Thessalicum cum stetit aggerem caeloque inseruit vipereas manus, hoc vultu riguit?
(세네카, Hercules Oetaeus 2:19)
ardet felle siccato iecur totumque lentus sanguinem avexit vapor, primam cutem consumpsit, hinc aditum nefas in membra fecit, abstulit pestis latus.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:9)
Aditum venenis palla femineis dedit.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:21)
Aditum nocendi perfido praestat fides.
(세네카, 오이디푸스 8:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION